PL 151, col. 992

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

absque gravi scandalo a presbyteris in populo intermitti
[praetermitti] possit, nisi forte apostolica sedes
generaliter et synodaliter prohibere voluerit.
CAP. XXII.-- Quid sacerdos agat post missam?
Finitis omnibus osculatur sacerdos [presbyter]
altare, dicens: Placeat tibi, sancta Trinitas. Deinde
sacris vestibus se exuens, cantat hymnum trium
puerorum, juxta quod patres in Toletano concilio IV
decreverunt cap. 14, videlicet ut examinationi
subjaceret quicunque sacerdos eumdem hymnum
post missam dicere negligeret. Psalmum quoque: Laudate Dominum in sanctis ejus
in gratiarum actionem
subjungens, cum Pater noster, et versibus ad
hoc competentibus, concludit eam cum oratione
illa: Deus qui tribus pueris. Sciendum autem juxta

decreta pontificum quod presbytero non licet coram
episcopo, nisi eo jubente, vel sacrificare, vel
populum benedicere, vel salutare, vel exhortari.
Unde cum legit evangelium coram episcopo, benedictionem
petit ab eo. Item cum vult sacrificare,
inclinat se episcopo pro concessione, qui etiam
cum populo inclinatur, pro ultima benedictione.
CAP. XXIII.-- Brevis descriptio celebrandae missae.
Presbyter cum se parat ad missam, in primis
cantat psalmos: Quam dilecta, Benedixisti, Incline,
Credidi propter. Deinde Kyrie eleison, Pater noster,
Et ne nos inducas, Vers. Ego dixi, Domine. Convertere,
Domine, Fiat misericordia, Sacerdotes, Protector
noster aspice, Domine, exaudi. Oratio. Aufer
a nobis, Domine, iniquitates nostras et peccata nostra,

ut mereamur puris mentibus introire. Alia:
Actiones nostras quaesumus, Domine, et aspirando
praeveni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra
operatio per te semper incipiat, et per te coepta
finiatur, Per Dominum nostrum, etc. Paratus autem,
venit ad altare, dicens: Antiph. Introibo ad
altare Dei. Psalm. Judica me, Deus, et discerne. Et
facit confessionem. Confiteor Deo omnipotenti, istis
sanctis et omnibus sanctis et tibi, frater, quia peccavi
in cogitatione, in locutione, in opere, in pollutione
mentis et corporis. Ideo precor te, ora
pro me.
Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi
omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, et confirmet
te in omni opere bono, et perducat nos

pariter Jesus Christus Filius Dei vivi in vitam aeternam.
Amen. Indulgentiam et remissionem omnium
peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et
misericors Dominus. Amen.
Cum sacerdos accipit oblationem, dicit: Acceptabile
sit omnipotenti Deo sacrificium nostrum. Deinde calice in altari ad dexteram oblatae deposito
dicit:
Veni, sanctificator omnipotens, aeterne Deus,
benedic hoc sacrificium tuo nomini praeparatum.
Per Christum, etc. Et inclinatus ante altare, dicit:
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam
tibi offerimus in memoriam passionis, resurrectionis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.