PL 152, col. 639

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

rerum naturis mystice tractatur. Quidam autem loco
logicae ad ethicam tendunt, ut liber Job, et Beati
immaculati, et alii quidam psalmi. Quidam vero loco
logicae et ethicae ad theoricam, id est ad contemplationem
tendunt, illi scilicet qui sublimia in se Dei
mysteria et a communi cognitione remota continent;
sicut Cantica canticorum. In quibus Deus Ecclesiae,
velut sponsus sponsae, mirabili mysterio loqui introducitur.
Liber etiam iste etsi in quibusdam ad ethicam,
principaliter tamen ad theoricam tendere videtur,
cum praecipue de Incarnationis, Nativitatis,
caeterorumque Christi actuum mysteriis intendat.
Plurima quidem prophetiae genera esse sciendum
est. Prophetia namque alia per facta, sicut de transitu
filiorum Israel, caeterisque eorum factis; quae

« omnia (sicut dicit Apostolus) in figura contingebant
illis [(I Cor. X, 11)] . » Alia per dicta: sicut Deus
Moysi caeterisque prophetis pluribus per angelos futura
locutus fuisse legitur. Alia per revelationem,
sicut Ezechieli et Danieli in portentis somniorum
multa revelata fuisse dicuntur. Alia vero per occultam
sanci Spiritus inspirationem, sicut David prophetae
mystica Dominicae Passionis, caeterorumque
actuum, non factis aut dictis qualibetve revelatione
intimata fuerunt, sed per occultam sancti Spiritus 2
inspirationem.
Notandum vero est quod nimia sancti Spiritus
agilitate, prophetae de futuris quasi de praesentibus
et praeteritis loquuntur. Omne namque futurum Spiritui
sancto praesens est, et quasi praeteritum notum.

Notandum etiam quod cum in psalmis aliquando
orans et humiliter agens introducitur Christus, secundum
humanitatem; cum vero sublimiter, secundum
divinitatem accipiendum est. Notandum quoque
quare psalmus primus titulo careat, cum caeteri titulos
habere videantur; ideo scilicet quia titulus
omnium aliorum psalmorum esse consideratur. Nam
cum de Christi laude in hoc psalmo sit intentio, in
caeteris omnibus se de eo multipliciter tractaturum
innuit. Intentio enim hujus psalmi est a Christo tres
mortes illas quibus ad mortem primus homo devenit,
removere. Et econtrario de trina obedientia
qua primus homo caruit, eum laudare. Et est vox
prophetae damnationem generis humani per inobedientiam

Adae considerantis, futuramque ejus per
Christum reparationem providentis. Et hoc ac si
diceret:
IN PSALMUM I.
Beatus vir, etc. Virum autem dicit, non quantum
ad sexus discretionem, sed ad sensuum maturitatem.
Et hoc sic exponitur: Adam, per delectationem et
consensum, et operationem et consuetudinem peccandi
moriens, secum genus humanum omne traxit,
et sic merito infelix fuit. Sed quidam futurus est,
qui vir erit, acturus omnia, non debiliter ut Adam,
sed viriliter et mature. Et quia vir erit, beatus erit,
id est a Deo virtutum et operum, immortalitatisque
postmodum beatitudine adeo ditandus quantum nulli
est aperire facultas. Et inde beatus esse comprobabitur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.