PL 152, col. 645

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Ego autem,
et vos membra mea dirumpamus, id est
destruamus vincula eorum, id est blanditias, quibus
ad imitandum se volunt vos vincere. Et projiciamus
a nobis, id est despicite, vos, jugum ipsorum, comminationem
scilicet tribulationum mortis, qua volunt
vos cogere, quasi jugo. Quasi dicat: Neque
blanditiis seducamini, neque metu terreamini. Quod
vero dicit dirumpamus et projiciamus, non ideo dicit
quod ipse jam non ruperit et projecerit, sed, ut
magis ad hoc impellat, utitur hoc modo locutionis,
vel, ut innuat eos, non per se, nec sine suo auxilio
posse dirumpere et projicere. Cum vero dicit: Qui
habitat, etc., ostendit quid in illa adversatione assequentur,
damnationem scilicet. Et sic continuat.
Dixi: Quare fremuerunt, etc. Ad hunc scilicet

effectum deventuri, quod ille qui habitat, non in
impiis, sed in coelis, id est in sanctis qui sunt in
virtutibus excelsi, sicut coeli irridebit eos, id est in
futuro dignos irrisione fuisse ostendet; cum suos,
gloriosos, illos vero faciet apparere dejectos, juxta
illud Salomonis: Stabunt justi in magna constantia
adversus eos qui se angustiaverunt [(Sap. V, 1)]
. Et
non qualicunque modo irridebit, sed Dominus, id
est ille qui Dominus est in rebus, potens malos
damnare, justos salvare, subsannabit eos, id est subsannatione
dignos ostendet, id est irrisione propter
indignationem. Subsannare enim est nares propter
indignationem contrahere. Et tunc cum irridebit, loquetur ad eos,
scilicet ad Judaeos, in ira sua, id est
in comminatione mortis, quae solet esse malus

effectus irae, sic dicens: Discedite a me [(Matth.
XXV, 41)]
, etc. Et postea conturbabit, id est damnabit eos
in furore suo, id est in morte, quae dicitur furor
ejus, id est vindicta. Vindicta enim effectus irae esse
solet. Vel si dicatur: Vox ibi elementaris non futura,
erit una expositio; alterius, sic: Loquetur ad eos in
ira sua. Et hoc non verbaliter, sed conturbabit eos
in furore, id est vindicta; et non in injusto, sed suo,
id est justo. Ipse enim est judex justus. Quod est dicere:
Ipsa damnatio erit eis judicii locutio. Sequitur: Ego autem,
etc. Quod sic continuatur: Ipsi
qui putaverunt sibi utilem mortem meam, conturbabuntur. Ego autem
quem annihilare putaverunt,
propter obedientiam mortis constitutus sum, id est

ero, rex ab eo super Sion, id est super Judaeos, illos
scilicet qui sunt Sion, id est speculantes aeterna. Sion
dico existentem montem, id est qui per hoc quod
sunt mons, scilicet Sion. Et exponit in quo sunt
mons. Non in nequitia, sed in sanctitate; et hoc
per eum, non per se. Et hoc est quod dicit montem
sanctum ejus. Et per hoc erunt mons quod ego ero
eis praedicans praeceptum ejus. Et non solum super
Sion constituar, sed etiam super gentes. Et ostendit
per auctoritatem sic: Nam Dominus, id est Pater,
qui Dominus est in rebus, et potens est mihi cuncta
subjugare, dixit, id est constituit in providentia, ad
me, id est tale, quidquid ad me pertinet.
Et exponit quid dixerit: Postula a me, id est esto
mihi obediens usque ad mortem. Et per illam obedientiam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.