PL 152, col. 648
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
mei, tribulantes me operatione, consilio, voluntate?
Multiplicati erunt adeo quod discipulus
meus eis adjungatur. Sicut alibi dicit: « Tauri
pingues obsederunt me [(Psal. XXI, 13)] . » Sequitur,
et ex ipsis tribulantibus: Multi insurgunt, id est
insurgent adversum me accusatione, sicut in Evangelio
legitur: « Et accusabant eum in multis [(Marc. XV, 3)] .
» Et ex ipsis tribulantibus etiam multi animae meae,
quantum in se nocivi dicunt, id
est dicent: « Venite, occidamus eum [(Sap. II, 10)] ,
quia non est salus ipsi in Deo ejus. » Quod est dicere:
Creatorem facit Deum et patrem suum; sed
ipse dereliquit eum, sicut alibi dicitur: « Filium
Dei se nominat. Venite, opprimamus eum, quia non
est qui liberet eum [(ibid., 3)] . » Praemissa admiratione
quam aliquis posset habere, ad ostendendum
passionis suae fructum accedit, cum dicit: Ipsi tribulant
me morte, et multimoda anxietate: Tu autem,
Domine, qui potens es ad succurrendum, cum
sis Dominus omnium, es, id est eris, susceptor meus,
id est medicus et patronus, resuscitabis me. Suscipere
enim medicorum est, ut aegros sanent, et patronorum,
ut patrocinentur oppressis. Et ipsi dicunt: Non est salus ipsi. Tu
vero non solum eris
salus resurrectionis, sed gloria mea, id est faciens
me gloriosum Ascensione, et totius mundi imperio.
Et ipsi insurgunt accusantes et detrahentes et deprimentes,
dicentes me seductorem. Tu vero exaltans
caput meum, id est mentem meam virtutibus et
immunitate peccati. Caput dicitur mens, quia dignior
pars est hominis sicut caput corporis. Cum vero
dicit: Voce mea, etc., apostropham facit ad auditores,
instruens eos, ut, in tribulatione positi exemplo
suo clament ad Dominum et exaudiantur, et hoc
sic dicit: O auditores, ut me suscipiat, et sit gloria
mea, et exaltet caput meum, ego clamavi, id est clamore
intenso agam, voce mea, non vana voce, sed voce mea,
id est procedenti ex bona intentione
mea: vel mea, id est mihi utili: ad Dominum, id
est ad Deum, qui potens est succurrere. Nam Dominus
omnium est. Et bono meo clamavi, id est
clamabo. Nam exaudivi, id est exaudiet me, id est
ita audiet me quod impetrabo. Exaudivit, inquam
(ut sciant unde illa exauditio procedet), de monte
sancto suo, id est de eminentia sanctae justitiae suae,
quae dicitur mons, eo quod alta et summa sit, sicut
alibi dicit: « Justitia tua sicut montes [(Psal.
XXXV, 7)] , » vel exaudiet me de monte, id est pro
me, qui sum mons sanctus ejus, id est in virtutibus
excelsus, vel de monte exaudiet, id est propter hoc
quod ego futurus sum mons sanctus ejus, sicut
scriptum est: « Erit praeparatus mons domus Domini
super verticem montium [(Mich. IV, 1)] , » id est
munimentum totius Ecclesiae, sicut mons munimentum
est confugientibus ad se juxta illud propheticum:
« Venite ascendamus ad montem Domini: [(Isa. II, 3)] .
»
Et necesse est ut exaudiat. Nam ego dormivi, id
est dormiam, et soporatus sum, id est soporabor, et