PL 152, col. 651
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
Et omnes ab Adam et Eva qui Dei notitiam habuerunt.
Et bene dicit usquequo gravi corde, quasi
diceret: Vos qui usque ad adventum Christi grave
cor et in terrenis depressum habuistis, usquequo
habebitis, id est quare tandem post ejus adventum
non convertimini? Et exponit in quibus grave cor
habeant, cum addit: Vos gentes, ut quid, id est
propter quam utilitatem, diligitis vanitatem, id est
adorare idola, quae vana sunt et vacua a deitate
quam in eis esse creditis? Et, vos Judaei, ut quid
quaeritis mendacium, id est excusationem de incrudelitate
vestra, dicentes non advenisse Messiam?
Quod mendacium est. Scitote illa esse vanitatem, o
gentes, et excusationem vestram esse mendacem, o
Judaei. Et cum hoc, scitote quoniam Dominus, id est
Pater, qui cum sit Dominus, potens est ad eum
mirificandum, mirificavit, id est mirum fecit miraculis, sanctum suum,
id est Filium suum, qui antonomastice
dicitur sanctus ejus. Et hoc effectu tali
potest ostendi quod vere eum mirificavit; nam Dominus
Pater exaudiet me cum clamavero, id est recta
postulatione oravero ad eum, sicut scriptum est:
« Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo,
fiet vobis [(Joan. XIV, 13)] . » Vel ita dico, quia mirificavit,
id est Dominum omnium fecit, et ipse
factus Dominus secundum quod homo, exaudivit
me, etc. Post orationem conversionis instruit eos
ad poenitentiam, et ad cessationem a malis et bonam
operationem; sic dico imprimis scitote, etc.
Et sic irascimini vobis, id est poenitentiam habete
de perpetratis sceleribus, et post, nolite peccare, et
quia indefinite dixerat nolite peccare, et hoc impossibile
est; nullus est enim qui saltem in cogitationibus
non peccet, ut Joannes ait: « Si dixerimus quia
peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus,
et veritas in nobis non est [(I Joan. I, 8)] , » determinat.
Sic dico: Nolite peccare, et quia a cogitatione
peccandi nequitis cessare, saltem compungimini
ne perveniatis ad consensum de his illicitis quae dicitis,
id est cogitatis in cordibus vestris, scilicet
et in illis cordibus quae tunc sunt cubilia ferarum,
id est diabolorum. Cubilia enim proprie sunt
ferarum. Post hoc instruit eos ad bonam operationem; 11
sic dico: Irascimini et nolite peccare, et
sic sacrificate sacrificium, antea enim non possetis.
Et non sacrificium taurorum, sed sacrificium justitiae,
id est tale sacrificium quod faciat vos justos,
bonam scilicet devotionem et operationem.
Et ideo sperate in Domino, id est spem remunerationis
habete in Domino. Et postea ne spem amittatis,
ne sitis de illis multis qui multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
Quod est dicere: Vos
Christiani dicitis esse aeterna bona, sed quis habens,
demonstrans in se visibiliter illa bona, potest ostendere
per hoc nobis revera esse illa bona? Nullus,
ostenso hoc quod quidam infideles dicunt: et non
esse scilicet aeterna bona, dicit se non credere illa
non esse, ut ad haec speranda alios attrahat; sic
ipsi dicunt. Nullus potest ostendere eis. Nobis autem