PL 152, col. 660
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
eum: sic libera me, ne ut leo, id est Judaicus populus
frendens in me ut leo quaerens quem devoret [(I
Petr. V, 8)] , quando, id est aliquando, rapiat animam
meam de bono proposito suo ut sibi incorporet:
vult enim ad hoc me cogere, ut me denegem tibi
personaliter unitum; sicut in Evangelio: « Secundum
legem debet mori quia filium Dei se fecit [(Joan. XIX, 7)] .
» Dico, salvum me fac et libera, sed
merito meo: ideo scilicet quia in te speravi, et dum
hoc est quod ego adhuc spero quod non est alius qui
me redimat, id est liberat, neque qui salvum faciat:
et tali conditione oro te, Domine Deus meus: si feci
istud, id est causam istius persecutionis, et quia ipse
vere fecerat tale quid quod quidem erat hujus persecutionis
causa licet non idonea, dicens se Dei
filium, et quod Judaeos de templo expulerat dicens:
« Domus mea domus orationis vocabitur [(Matth.
XXI, 13)] , » sicut alibi dicitur: « Zelus domus tuae
comedit me [(Psal. LXVIII, 10)] , » addit, dico si feci
istud, id est si iniquitas est in manibus, id est in
operibus meis; manibus enim operamur; quasi
dicat: Si aliquam iniquitatem feci pro qua sim
dignus persequi, et ut etiam illud removeam, quod
liberius inter homines videtur, hoc scilicet: si reddidi
mala retribuentibus mihi, id est Judaeis quibus
ego multa bona opera feci: qui mihi mala retribuerunt,
tunc ego inanis, id est inanem habens spem, si hoc
est merito meo, non culpa tua, decidam ab inimicis
meis, id est a spe inimicorum meorum. Spero enim
post mortem meam quosdam de Judaeis et gentibus
mihi per praedicationem apostolorum incorporandos
esse, et de illa spe decidam, et non solum hoc malum
sit mihi; sed etiam illud quod multo pejus est contingat,
scilicet: persequatur inimicus, id est Judaicus
populus, animam meam, et ita quod ut comprehendat,
id est incorporet eam sibi, quod hucusque
facere non potuit, et vitam meam, id est animam
meam, quae coelum est, dignitate virtutis conculcet,
id est sibi subjiciat, et se inferiorem faciat: Conculcet
dico in terram deductam, id est in terrena, ut solummodo
terrena sapiat et cupiat sicut mens eorum, et gloriam meam,
id est gloriam resurrectionis meae
quam exspecto, deducat in pulverem, id est, me qui
gloriosus esse exspecto in resurrectione, detineat in
morte, et sic faciat reduci in pulverem, et hoc totum
est ac si diceret: Debes me liberare et salvum facere,
quia in te speravi semper et non in alio, et
adhuc spero, neque feci iniquitatem pro qua dignus
essem persecutione.
Neque reddidi retribuentibus mihi mala, et ideo
non sum dignus ut me persequatur, sic ut comprehendat
et conculcet, et gloriam meam in pulverem
deducat, dico libera, salvum fac ex persequentibus
et quia me persequuntur, o Deus qui impotens
videris eis Judaeis, exsurge, id est potens appare in ira
tua, id est in vindicta tua in eos exercenda, in excaecatione
cordis scilicet, et non solum in ira tua.
sed etiam exaltare, id est potens appare in finibus
inimicorum meorum auferendis. Quod est dicere: