PL 152, col. 663

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

est aptavit arcum suum, id est Scripturam novae legis
et Veteris, quae comminaretur mortem aeternam
non poenitentibus, sicut arcus intensus mortem
minatur persequentibus. Et non tetendit in occulto,
sed paravit illum, id est, posuit in aperto,
sicut alibi dicitur: « In omnem terram exivit sonus
eorum [(Psal. XVIII, 5)] . » Et bene ponit tetendit, per
similitudinem. Sicut enim cornua arcus prius longinqua
a se, intendente chorda appropinquare videntur:
ita duae leges, quae longe distantes a se videbantur,
per Christum sibi appropinquantes et concordes
factae sunt. Dico arcum tetendit et paravit: et
ut bene arcus ille manifestaretur, paravit in eo, id
est instruxit et docuit, vasa mortis, id est illos qui
sunt vasa mortis, scilicet praedicatores: qui sunt

vasa praedicationis: quae mors est non recipientibus,
testante Apostolo: « Aliis sumus odor vitae in vitam:
aliis odor mortis in mortem [(II Cor. II, 19)] . »
Et ipsa vasa effecit sagittas, id est fecit efficaces
sagittas. Et non ad malum, sed suas, id est ad utilitatem
sui efficaces in ardentibus fide et charitate.
Quod est dicere: Faciet eos sagittantes, id est percutientes
in bono doctrina sua, futuros ardentes in
fide et charitate. Quia superius oraverat liberari et
salvari posset, quaerit unde se orasset liberari, et
hoc exponit: Oro liberari, et ecce in praesens est
unde me oporteat liberari. Nam Judaicus populus parturit injustitiam,
id est laborat perficere mortem
meam; quod injustum est: ad similitudinem mulieris
parturientis, id est, ut pariat laborantis. Et

hanc injustitiam non vel a merito meo, vel ab alieno
consilio, sed ipse per se concepit in corde suo, id
est cogitavit, dolorem, id est mortem meam, unde
continget eis dolor. Et quia jam concepit et non
parturit, peperit, id est pariet, iniquitatem, id est
mortem meam inique perficiet. Et per hoc quia
concepit, et parturit, et pariet: lacum aperuit
et effodit, id est effodiendo aperuit, id est apertum
et amplum fecit: et incidit, id est postea
incidet, in foveam, id est in lacum, quam fecit,
id est quem paravit mihi. Quod est dicere:
Quia me detinere vult in morte, similis 20 erit
effodienti lacum et apertum facienti, in quem aliquem
praecipitare intendit, et ipsemet in eumdem lacum

cadit. Nam illa mors, quam mihi parat, erit ei
causa ruinae; et exponit apertioribus similitudinibus
hunc casum ejus sic: Vere incidet in foveam. Nam dolor ejus,
id est mortis supplicium quod mihi parat convertet in caput ejus,
id est in mentem ejus: quae
ideo excaecabitur: et non solum in caput, id est in
mentem, sed iniquitas ejus, id est poena iniquitatis
ejus, id est mortis meae, descendet in verticem ejus.
Et bene dicit in verticem: in vertice namque jugum
poni solet. Et pro iniquitate eorum eis Romanorum
jugum imponetur; quasi dicat: Non solum ob hoc
excaecabitur, sed etiam servituti subjicietur. Sequitur: Confitebor,
et caet. Loquitur ad auditores, ut
eos confiteri et psallere Domino instruat: et sic
continuat: Dixi, Libera. Salvum fac, Exsurge, Judica,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.