PL 153, col. 13

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

civium fuerint constantes inventi. Colossenses
autem tales erant, ut, cum ab Apostolo visi
corporaliter non fuissent, hac laude digni haberentur. Etsi corpore,
inquit, absens sum, sed spiritu vobiscum
sum, gaudens, et videns ordinem vestrum [(Colos. II, 5)]
.
De Hebraeis vero quid dicendum est,
quorum Thessalonicenses, qui plurimum laudati
sunt, imitatores facti esse dicuntur. Sicut ipse ait:
Romani sunt qui ex Judaeis et gentibus crediderunt.
Hi superba contentione volebant se alterutrum
supponere. Nam Judaei dicebant: Nos sumus populus
Dei, quos ab initio dilexit et fovit, nos circumcisi
ex genere Abraham, sancta descendimus ex
stirpe, et notus retro apud Judaeam tantum Deus.
Nos de Aegypto signis Dei et virtutibus liberati, mare
sicco pertransivimus pede, cum inimicos nostros
gravissimi fluctus involverent. Nobis pluit manna
Dominus in deserto, et quasi filiis suis coeleste pabulum
ministravit. Nos die noctuque in columna
nubis ignisque praecessit, ut nobis in invio iter
ostenderet. Atque, ut caetera ejus circa nos immensa
beneficia taceamus, nos soli digni fuimus Dei legem
accipere, et vocem Dei loquentis audire, ejusque

cognoscere voluntatem. In qua lege nobis promissus
est Christus, ad quos etiam ipse se venisse testatus
est, dicens: Non veni nisi ad oves quae perierant
domus Israel [(Matth. XV, 24)]
; cum vos canes potius
quam homines appellaverit. Aequumne ergo est ut
idola hodie deserentes, quibus ab initio deservistis,
nobis comparemini; et non potius in proselytorum
locum ex legis auctoritate et consuetudine deputemini?
Et hoc ipsum non merebamini, nisi quia
larga semper Dei clementia voluit vos ad nostram
imitationem admittere. Gentes etiam econtrario
respondebant: Quanto enim majora erga vos Dei
beneficia narraveritis, tanto majoris vos criminis
reos esse monstrabitis. Semper enim his omnibus
exstitistis ingrati. Nam ipsis pedibus quibus aridum

mare transistis, ludebatis ante idola quae fecistis; et
ipso ore quo paulo ante ob necem adversariorum
Domino cantaveratis, simulacra vobis fieri 3 poposcistis.
Illis oculis quibus venerando Deum in
nube vel igne conspicere solebatis, simulacra intuebamini.
Manna quoque vobis fastidio fuit, et

Romani sunt partis Italiae. Hi praeventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi
in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram et evangelicam fidem, scribens eis
a Corintho, per Phoeben, ministram Ecclesiae Cenchrensis.
PROLOGUS B. BRUNONIS.
Paulus nondum Romam venerat, sed per quosdam
discipulos ibi praedicantes, fidem susceperant aliquot
Romani, partim gentiles, partim Judaei, inter quos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.