PL 153, col. 17

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non
probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos
Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non
conveniunt: repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione,
avaritia, nequitia: plenos invidia, homicidio,
contentione, dolo, malignitate; susurrones,
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos,
elatos, inventores malorum, parentibus
non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione,
absque foedere, sine misericordia. Qui
cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt:
quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: non
solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt
facientibus. »
EXPOSITIO.
Sicut mos est in Epistolis, salutem praemittit, dicens:
Paulus qui prius Saulus a Saule et genus, et
nomen, et saevitiam traxerat. Hoc autem nomen Paulus,
Hebraea lingua sonat quietus. Unde sicut ex
auctoritate, quia hoc nomen apud omnes notum et
honorabile erat, sic etiam ex auctoritate sua valet ad
intentionem. Hic enim Paulus ut quietos et tranquillos
inter se redderet Romanos intendit; vel si
Paulus Latine dicatur, quasi modicus, iterum bene
ad rem. Hic enim laborat ut Romanos, modicos et
humiles per epistolam redditos, subjiciat gratiae Dei. Paulus,
inquam, servus Christi Jesu. Quia omnibus
modis ad humilitatem suadendam hic intendit, ideo
nomini dignitatis, nomen praeposuit humilitatis. Dicens:
Paulus servus Christi Jesu regis et sacerdotis,

qui solus regere valet, atque vespertino suo sacrificio
salvare. Servus etiam Jesu, id est Salvatoris,
praeter quem nemo salvare sufficit: sic et vos exemplo
meo nihil de vobis confidatis, sed penitus subjiciamini
servituti Jesu Christi. Paulus, inquam, servus
Christi Jesu, vocatus per gratiam Dei, non merito legis
vel generis, sed per solam gratiam, ad hoc ut sit apostolus,
cujus auctoritati vos obedire bonum est.
Vel Paulus apostolus, non in occulto, sed vocatus
ab omnibus, quia jam omnes cognoverunt me a Deo
consecratum apostolum, unde magis mihi obediendum
est. Quae utraque sententia valet ad utrumque
populum, Judaeum seu gentilem comprimendum. Diversis
modis vocationes Dei fiunt. Hic autem Paulus

vocatus est, et per afflictionem corporis exterius;
et per vocem Christi dicentis: Saule, quid me persequeris? [(Act. IX, 4.)]
et interiori inspiratione. Paulus
hic segregatus, non determinat a quo, sed in
quid, scilicet in Evangelium. Segregatus, inquam,
vel ab aliis apostolis; quia illi constituti sunt praedicatores
Judaeorum, ego autem gentium. Cum enim
Paulus ad fidem conversus, instructus esset per aliquot
dies a discipulis qui erant Damasci [(Act. IX, 27)] ,
continuo de Christo in Synagoga docere coepit, quare
praepositus Damasci voluit eum comprehendere, sed
a fratribus 6 per murum demissus est in sporta, et
sic evasit manus ejus, et inde abiit in Arabiam, praedicans
ibi gentibus tribus annis, post quos rediit in
Hierusalem, ibique invenit Petrum et Jacobum, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.