PL 153, col. 27

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

quia nequeunt se continere ab illicitis. Qui autem se
continere nequit, non est dicendus aliquis. Plenos
etiam invidia; quia, licet non sibi cupiant bona
aliorum, tamen eos non habere vellent haec bona.
Plenos etiam homicidiis, quae non solum manibus,
sed tractatione et consensu fiunt. Plenos contentione;
quia inter se clamoribus et opprobriis litigant.
Plenos dolo; quia aliud agunt et aliud cogitant.
Plenos malignitate; quia contraria benignitati semper
in amaritudine animi sunt. Qui etiam sunt susurrones,
mala de proximo ad proximum transferentes
occulte; detractores etiam, bona quae sunt auferentes,
mala quae non sunt imponentes. Ne haec duo facilia viderentur;
quia pro verbis tantum non se crederent
damnari, 13 aggravat haec duo, dicens: Susurrones

et detractores, odibiles Deo. Eos etiam dico contumeliosos,
id est contumelias turpitudinis inferentes
sibi vicissim; superbos, id est se superponentes
aliis, vel superponere cupientes; elatos, qui nec pares
sibi, nec se majores pati possunt; ut Caesar, qui
noluit pati majorem Pompeium, nec Pompeius parem
sibi Caesarem, inventores etiam malorum seu
malarum consuetudinum seu tormentorum; non
etiam obedientes carnalibus parentibus, quod natura
admonet etiam in pullis avium; insipientes, id est
indiscreti ad bonum et ad malum; incompositos et
vestimentis, et per immodificationem membrorum:
per haec enim quae extra videmus, sic de interioribus
pensamus; sine affectione, id est sine applicatione

animi ad aliquod dignum; absque foedere, id
est sine colligatione animi: quia enim foedera valent
ad nutrimentum fidei, ut semper multiplicarentur,
prohibita sunt conjugia in eadem cognatione,
quae jam satis vinculo propinquitatis foederata est;
qui etiam sunt sine misericordia: quia si quos viderint
miseros, non habent ad eos viscera misericordiae.
In his omnibus gentiles pro praemissis peccatis
puniti sunt. Sed quia necdum per haec poenituerunt,
praecipitati sunt in aliud malum, ut excaecati
promitterent sibi impunitatem peccatorum.
Unde sic ait: Qui gentiles excaecati sunt non intellexerunt:
quoniam illi qui talia agunt, ut praedicta
sunt, digni sunt morte aeterna. Hoc modo non intellexerunt, cum
prius naturaliter cognovissent justitiam

Dei: qua cognitione privati dicti sunt, quia inde
superbierunt. Digni utique sunt morte: non solum qui
faciunt ea praedicta, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Consentire, secundum Ambrosium, est si quae
possit reprehendere taceat, aut haec audiens aduletur.
Si ergo facientes praedicta mala, et consentientes
eis, damnatione digni sunt, nemo gentilium mortem
hanc evadet.
CAPUT II.
« Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis
qui judicas. In quo enim alterum judicas, teipsum
condemnas. Eadem enim agis quae judicas. Scimus
enim quoniam judicium Dei est secundum
veritatem in eos qui talia agunt. Existimas autem
hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.