PL 153, col. 34

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Sacrilegium enim est creaturam quod naturaliter
Creatori debet negare, cultum scilicet Deo. Tu
etiam qui gloriaris in lege, id est qui jactas te solum
legem habuisse, quare inhonoras Deum per praevaricationem
legis? Praevaricari in lege est non facere
quae facienda praecipit, et facere quae fieri interdicit.
Judaei autem deserendo legem, faciendo contraria
legi, Deum inhonorabant, quantum ad opinionem
hominum, nihil tamen gloriae ejus detrahentes. Vere
Deum, in quantum vobis est, inhonoratis, quia
nomen Dei blasphematur per vos inter gentes. Cum
enim gentes videant vos contraria legi facere, justitiam
Dei profanare, cibis gentilium communicare,
et similia, dicunt et putant Deum sic vos instituisse,
nec satis provide tales cultui suo delegisse. Hoc Ezechiel

dixit, licet aliis verbis, de Judaeis inter gentes
dispersis, transeuntibus ad idololatriam. Unde Paulus
sic ait: Hoc quod dico Deum blasphemari per
vos, inter gentes dico, sicut scriptum est; Scriptura
enim in hac re testimonium perhibet. Et quia praevaricatus
es in lege, ideo circumcisio tua praeputium
facta est, id est non plus valet te esse circumcisum,
quam gentilem praeputiatum. Sicut superius asseruit
nihil prodesse quod Judaeus vocaretur, quodque
legem haberet; ita probat hic nihil valere circumcisionem
illi, qui circumcisionis mysterium non
impleverit. Illa enim abscissio carnis significat carnalem
generationem, quae in peccatis est, debere abscindi,
et spiritualem generationem exinde esse tenendam.
Diceret Judaeus: Si circumcisio sit praeputium,
pro nihilo data est, cum non prosit. Contra hoc
Paulus: Circumcisio quidem prodest; si observes legem
circumcisionis, id est si, quomodo circumcisio
signat, omnia vitia a te circumcidas, prodest quidem,
observata lege; sed, si sis praevaricator legis
circumcisionis, non abscindendo vitia cordis, circumcisio
tua sic facta est praeputium, id est non est
utilior tibi quam praeputium gentili. Circumcisio
dicitur ipsa munditia carnis. Praeputium, id est
caro quae amputabatur, dicitur ipsa immunditia;
quia caro ipsa reclinatorium sit libidinis. Et quia
circumcisio lege circumcisionis non observata fit
praeputium, igitur praeputium, si justitias legis circumcisionis

custodiat, fiet circumcisio. Sed ne aliquis
audeat contradicere, ponit sub interrogatione,
dicens: Si praeputium, id est gentilis (quem tu ipsam
immunditiam judicas, te autem circumcisionem,
id est ipsam munditiam), si, inquam, praeputium custodiat justitias legis
circumcisionis, quod vitia
cordis abscindat, etiam carne non amputata, nonne
praeputium illius custodientis legem circumcisionis reputabitur in circumcisionem,
id est: nonne sic proderit
illi quemadmodum circumciso lex custodita
circumcisionis; et nonne praeputium quod est consummans,
id est implens, legem circumcisionis, et
hoc ex natura, id est per naturalem legem, judicabit,
id est damnabit, te comparatione sui? te, dico, qui
es praevaricator legis servatae per litteram; quia litteralem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.