PL 153, col. 39
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
et gentilem, igitur, o Judaee, dic mihi, quid, id est
quae causa est quare praecellere debeamus eos, scilicet
gentiles in salvationem? Nequaquam utique praecellimus eos.
Vere non praecellimus. Causati enim
sumus, id est convenientibus causis et rationibus
comprobavimus Judaeos et gentiles omnes (neminem
excipio) esse non solum in peccato, sed ita sub peccato
depressos, quod nemo per se posset resurgere,
sine gratia adjutrice. Probat de Judaeis quod omnes
sub peccato sint, dicens: In eo quod dico omnes 22
Judaeos sub peccato esse, Scriptura mihi testimonium
perhibet. Hoc enim assero sicut scriptum est
in psalmo: quia non est justus quisquam, Illud quia
in ordine psalmi legitur, non est utique quisquam
justus, id est deserens malum et faciens bonum.
Et hoc ideo, quia non est quisquam intelligens. Ideo
autem non intelligunt, quia non est quisquam requirens
Deum. Quia si Deum requirerent, utique intelligerent,
et intelligentes sectarentur justitiam. Nemo
in Judaeis justus est, sed omnes declinaverunt male
operando in seipsis. Quod nec sufficiens fuit illis,
sed etiam facti sunt inutiles, id est depravationi
aliorum intendentes; qui adeo declinaverunt, quod non est
inter eos qui faciat bonum.
Nec dico ut, pluribus a bono exclusis, aliqui in
bono remaneant; sed non est inter eos faciens bonum,
eundo usque ad unum [(Psalm. XIII)]
: quia nec
unus faciens bonum inter eos relinquitur. Vel non
est faciens bonum, donec veniatur ad unum, id est
ad Christum per fidem. Qui enim fide ad Christum
venerit, hic utique bonum facit. Non est in eis qui
bonum faciat, sed guttur eorum est patens sepulcrum;
quod receptis cadaveribus fetet, et adhuc ad recipienda
cadavera patet. Sic illi et de prioribus peccatis
fetent, et adhuc ad patranda scelera inhiant;
et (quod aperte facere non possunt) agebant linguis
suis dolose [(Psal. XIII, CXXXIX)]
, aliud cogitando, et
aliud simulando, et sub labiis eorum [(Deut. XXXII)]
,
id est in corde quod est sub labiis, est venenum
aspidum insanabile: quia nemo, quandiu consenserit
illis, poterit sanari. Os quorum Judaeorum plenum est
maledictione. Maledicebant enim Christo, dicentes
eum filium fabri, et similia. Plenum est etiam os
eorum amaritudine [(Psalm. IX)]
. Amara verba dicebant,
inclamantes: Crucifige, crucifige eum (Marc.
X, et Luc. XXIII). Et pedes, id est affectiones eorum
Judaeorum, sunt veloces ad effundendum sanguinem.
Prius enim voluntate effuderunt sanguinem Christi,
quam actu. Et quia adeo iniqui sunt, ideo in viis, id
est operibus, eorum est contritio, id est misera per
orbem eorum dispersio, facta per Romanos. Est
etiam in operibus eorum infelicitas, id est animarum
damnatio, quae sola infelicitas dicenda est. Et
hoc totum fuit eis ideo, quia cognoscere noluerunt
viam pacis, id est Christum, per quem itur ad veram
pacem. Et sicut non cognoverunt eum dilectione,
sic nec etiam timore. Non est enim timor Dei ante
oculos eorum: quia etiamsi in natura timorem Dei
haberent, et Deum timendum esse bene reminiscerentur,