PL 153, col. 493

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

humanam. Nunc Filium comparat angelis,
ita tamen ut longe praeferat illis dicens: Filius,
inquam, effectus tanto melior angelis, quanto differentius
haereditavit nomen, id est honorificentiam
postquam resurrexit et ascendit. Differentius ideo
quia cum adhuc esset passibilis et mortalis, differens
nomen habuit, quia angeli ministrabant ei [(Matth. IV, 11)] ,
sed ascendens multo differentius
nomen possedit. Et quia differentius esse posset,
non tamen prae angelis, ideo ait differentius, ita ut
sit prae illis angelis. Vere nomen haereditavit prae
angelis. Nam vox Patris ait ad illum: Filius meus
es tu [(Psal. II, 7)]
; quod nulli angelorum dixit. Sed
ad majorem confirmationem sub interrogatione, hoc
ita ait: Cui angelorum dixit aliquando, id est nec

priusquam confirmarentur, nec postquam per casum
aliorum confirmati sunt: Dixit, inquam: Tu es
filius meus consubstantialis, non adoptivus, ego enim
Pater genui te hodie [(ibid.)]
, id est in aeternitate. Propter
infirmitatem intellectus nostri, cum hodie (quod
nota praesentis temporis est) posuit praeteritum genui,
ne si diceret hodie gigno te, suspicaremur eum
non ab aeterno genitum de Patre. Et ideo genui
dixit, secundum infirmitatem nostram, hodie secundum
divinitatem in qua nihil praeteritum, nihil futurum,
sed omnia ibi hodie praesentia.
Et rursum cui angelorum dixit hoc aliquando? vel
sine interrogatione. Rursum Pater hoc ait de Filio. Ubi
ait rursum de eodem significat esse dictum. Ait Pater: Ego ero illi,
id est ad honorem illius, ero illi
in patrem et ipse
filius erit mihi in filium [(II Reg.
VII, 14)]
ad me magnificandum. Ero et erit posuit,
non quia hic Pater, ille Filius non sit 360 ab
aeterno, sed quantum ad communem notitiam hominum.
Nec ad hoc ille Pater, nec iste Filius, sed
in die judicii erit Pater, erit Filius, cum omnes impii
cognoscent Christum esse Christum Filium Dei;
quod viventes negaverunt. Haec duo secundum divinitatem
dicta sunt de Christo. Et iterum dicit Pater
de eodem Filio, adorent eum omnes angeli Dei [(Psal.
XCVI, 7)]
, sed praemittit quando hoc dictum sit. Cum
Pater introducit, id est ostendit introducendum Primogenitum,
suum Christum in orbem terrae. Introducit
ideo quia in interiora cordium ductus est;

cum, inquam, introducendum ostendit, dicit. Illud
et jungitur in littera psalmi, adorent eum, scilicet Filium
secundum humanam naturam omnes angeli Dei.
Et hoc de eo post resurrectionem accipiendum est.
Illud praecedens ero illi in Patrem, in Isaia invenitur,
in psalmo etiam: « Misericordias Domini, » quod
idem valet, ibi habetur: « Ipse invocabit me, Pater
meus es tu [(Psal. LXXXVIII, 27)] . » Illud quod sequitur, « adorent eum, » habetur in psalmo: « Dominus
regnavit, exsultet terra [(Psal. XCVI, 7)] , » nisi quod
ibi est adorate, hic adorent. Dicit etiam Pater de
eodem Filio pertinens ad angelos. Hoc, scilicet, qui
Filius facit coelestes spiritus suos angelos, id est
suos legatos mittens eos quo placet. Nec tantum illos
inferiores: sed etiam flammam ignis, id est seraphim,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.