PL 153, col. 496

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti
sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei
subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc
autem necdum videmus omnia subjecta ei. Eum
autem qui modico quam angeli, minoratus est,
videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria
et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus
gustaret mortem. Decebat enim eum, propter
quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios
in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per
passionem consummare. Qui enim sanctificat et
qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam
causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in
medio Ecclesiae laudabo te. Et iterum: Ego ero

fidens in eum. Et iterum: Ecce ego et pueri mei
quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt
carni et sanguini, et 362 ipse similiter
participavit eisdem, ut per mortem destrueret
eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum,
et liberaret eos, qui timore mortis per totam
vitam obnoxii erant servituti. Nusquam enim angelos
apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut
misericors fieret et fidelis Pontifex ad Deum, ut
repropitiaret delicta populi. In eo enim in quo
passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui
tentantur auxiliari. »
EXPOSITIO.
Ex omnibus superioribus infert; ad hoc enim

comprobandum omnia adduxit, dicens: Quia si in
prophetis et in Filio locutus est Deus, quia per
Filium omnia facta sunt, quia major est angelis,
quia dictum est Filio: « Sede a dextris, » quod nulli
dictum est angelo, propterea oportet nos observare
ea quae audivimus a Filio abundantius quam ea quae
audivimus a prophetis. Prophetas quidem abundanter,
sed Filium abundantius oportet audire, ne forte
non audiendo Filium, pereffluamus. Nos multis miseriis
et peccatis quotidie effluimus, sed, si non observemus
mandata Christi, pereffluimus, quia omne
bonum elabetur a nobis, et poena totius justitiae
nobis residua erit. Probavit Filium esse audiendum,
tum quia in Filio locutus est Deus, sicut in prophetis,
tum quia Filius major est angelis, et hoc per

auctoritates eorumdem probavit; modo mandata
Filii observanda dicit ideo quia non effugient poenam
qui neglexerint propositam sibi a Filio salutem.
Quod ita probat: Vere quae audivimus a Filio nisi
observaverimus, pereffluemus, id est puniemur, quia
si sermo angelorum non impletus poenam intulit
non observantibus, tunc salus Filii neglecta, qui
major est angelis, poenam inferet negligentibus.
Quod ita: Si sermo, id est ostensio voluntatis Dei,
seu in lege, seu in prophetis, qui sermo dictus est
per angelos. Angeli enim et Moysi legem et caeteris
prophetis ministrabant, quaecunque illi docebant,
si, inquam, hic sermo factus est firmus, id est confirmatus
est, sicut lex data Moysi, per quaedam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.