PL 153, col. 502
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
fabricatur ab aliquo. Qui autem omnia creavit
Deus est. Et Moyses quidem fidelis erat in tota
domo ejus, tanquam famulus, in testimonium eorum
quae dicenda erant; Christus vero tanquam
filius in domo sua. Quae domus sumus nos, si fiduciam
et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus.
Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus:
Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare
corda vestra, sicut in exacerbatione secundum
diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt
me patres vestri, probaverunt et viderunt opera
mea quadringenta annis. Propter quod offensus
[infensus] fui generationi huic, et dixi: Semper
hi errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias
meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in
requiem meam. Videte, fratres, ne forte sit in
aliquo vestrum cor malum, incredulitatis discedendi
a Deo vivo. Sed adhortamini vosmetipsos
per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut
non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes
enim Christi effecti sumus; si tamen initium
substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus,
dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corda vestra, quemadmodum
in illa exacerbatione. Quidam enim audientes
exacerbaverunt, sed non universi qui profecti
sunt ab Aegypto per Moysen. Quibus autem
infensus est quadraginta annis? Nonne illis
qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt
in deserto? Quibus autem juravit non introire
[quibus autem juravit ut non introirent] in requiem
ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et
videmus quia non potuerunt introire in requiem
ipsius propter incredulitatem. »
EXPOSITIO.
A superioribus infert quod ex vindicta et potentia
Christus timendus est, quia iterum ex dilectione
pro vobis mortem gustavit rediligendus a vobis, quia
potens et praesto est tentatis auxiliari. Unde, id est
per haec omnia, o vos sancti fratres, facti participes
coelestis vocationis. Ad participanda enim coelestia
bona vocati estis. Vos, inquam, diligendo et operando
quae praecipit, considerate Jesum, id est Salvatorem,
Apostolum quem Pater legavit ad vos, et pontificem,
id est factum nobis pontem, quo transeamus
in gloriam, Jesum pontificem confessionis nostrae:
quia quidquid alii faciant, nos eum fide confitemur
Salvatorem nostrum. Comparavit Jesum prophetis,
comparavit eum angelis, ita ut illis omnibus majorem
ostenderet. Nunc eum comparat Moysi, ita iterum
ut digniorem Moyse asserat, quanto filius dignior
est dispensatore servo. Unde sic ait: Considerate
Jesum, qui Jesus fidelis est ei, id est Deo Patri qui facit illum,
id est qui facturam humanam
univit Filio. Fidelis ideo quia non suam, sed Patris
gloriam semper quaesivit, nec timore territus, vel
amore seductus mandata Patris occultavit. Fidelis,
inquam, est ei, sicut et Moyses fidelis fuit in omni
domo illius Jesu, vel Dei Patris, in qua Moyses non