PL 153, col. 505

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

juramentum aufert eis introire in requiem. Si, quibus,
ibi, sit eadem manet in sententia sic: Si intrabunt
in requiem meam illi, quibus in ira mea
juravi quod non essent in requiem intraturi. Et quia,
fratres, propter cor in incredulitate obduratum patribus
vestris requies negata est, ideo, fratres, videte
ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis
discedendi a Deo vivo, sicut expositum
est. Ne, inquam, sitis increduli, sed adhortamini
vosmetipsos de incremento virtutum dicentes per
singulos dies: Venite, exsultemus, etc., donec, id est quandiu cognominatur
in vobis hodie, id est tempus
gratiae. Cognominatur, ideo ait, ne remoti a diebus
Christi putarent minus sibi conferre Christum quam
temporaneis. Hodie, inquam, cognominatur, quia

haec gratia quae etiam ultimis tribuitur, cognata est
gratiae datae in diebus Christi, tantum valens posteris
quantum primitivis.
Adhortamini, inquam, ut non obduretur aliquis ex
vobis fallacia. Scitote enim quod diabolus vos fallit,
si forte obduramini. Fallacia dico causa peccati,
quia, postquam deceptus est aliquis, magis ac
magis dehinc praecipitatur in peccatum. Debetis vos
adhortari et non obdurare, quia, quod non eramus, effecti sumus
per gratiam, participes Christi, id est
partem capientes cum Christo in haereditate Patris.
Hac tamen conditione dico participes, si retineamus
firmum usque ad finem vitae, quod nunquam deseramus initium substantiae ejus,
id est fidem quae est
initium bonorum, et per quod jam deificamur, et

divinae substantiae quodammodo participamus. Retineamus,
dico, dum, id est quandiu, dicitur in nobis: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare
corda vestra, quemadmodum patres vestri
obduraverunt in illa exacerbatione
praefata. Bene dico in exacerbatione. Quidam enim
eorum, audientes mandata
Domini, exacerbaverunt Deum. Non tamen universi
qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen, id est per
ducatum Moysi exacerbaverunt Deum, quia nec Caleb,
nec Josue. Similiter et vos profecti ab Aegypto per
Moysen, id est a tenebris infidelitatis per Christum
consecrantem vobis aquam remissionis, nolite exacerbare
Deum. Vere quidam exacerbaverunt, quia quibus
infensus est Deus quadraginta annis, nonne

illis qui peccaverunt (et non impune) ne impunitatem
promittatis vobis, quia cadavera quorum peccantium prostrata sunt in deserto?
Illis utique Deus infensus
fuit. 369 Iterum ad idem: Quibus autem juravit Deus non introire in requiem ipsius,
id est in coelestem
Hierusalem, ubi est vera requies, nisi illis qui fuerunt
increduli: et in verbis Domini fidem non habuerunt?
Quibus pro peccato prostratis sicut abstulit
terram repromissionis; sic veram requiem quae
significabatur per illam terram: Videte itaque ne
vos increduli (quod utique estis) si legem quasi necessariam
fidei reducitis non credentes posse justificare
Deum pro incredulitate non intretis in requiem.
Deus quidem juravit eos non intraturos in
requiem: et sicut juravit, impletum videmus: quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.