PL 153, col. 507

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

his qui a Deo audiebant. Fidei dico acceptae ex his quae audierunt,
ut sicut audiebant, sic Deum impleturum
crederent. Vel ita: Sermo auditus et non admistus
fidei, ex his, id est propter ea quae audierunt
ab illis exploratoribus reversis, non profuit illis.
Secundum hanc sententiam ad historiam nos mittit,
quando duodecim exploratores missi a Moyse revertentes
terruerunt filios Israel, dicentes [(Num. XIII,
28, 34)] : Terram quidem esse fructiferam: sed filios
Enachim ibi esse giganteae staturae, quorum in conspectu
stare non possent; quibus et hujusmodi auditis
dixerunt: « Faciamus 370 nobis ducem et
revertamur in Aegyptum [(Num. XIV, 4)] , » in incredudulitate
exacerbantes Deum. Vere sermo auditus
tantum quia non est admistus fidei, non profuit illis:

nam quia in nobis est admistus fidei proderit
nobis. Locus a contrariis. Quod ita ait: Nos qui credidimus,
id est qui fidem auditis admiscuimus, ingrediemur
in veram requiem: cujus et figuram et
veritatem illi (quia increduli) perdiderunt. Nos, inquam,
ingrediemur; quemadmodum dixit nos per
fidem ingressuros; ubi ait: Sicut juravi in ira mea:
Si introibunt in requiem meam. Et hoc dicere fuit
per contrarium, quia ubi illos propter incredulitatem
non intraturos dixit in requiem, ibidem per
contrarium nos, quia credimus dixit ingressuros in
requiem. Vel singula reddamus singulis. Nobis nuntiatum
est de requie illa, quia nos qui credidimus
ingrediemur requiem: illis non profuit sermo auditus
tantum, quemadmodum dixit: sicut juravi in

ira mea si introibunt in requiem meam.
Dixit superius: Videte ne sit in aliquo vestrum
cor incredulitatis, quia propter incredulitatem non intraverunt
in requiem pollicitam, de qua requie nuntiatum
est vobis, quod si fidem habeatis, hanc requiem
habere potestis. Quibus autem modis, et quibus
temporibus nuntiatum sit subjungit, ostendens
duas nuntiationes de hac requie factas esse in figura,
quia nemo adhuc requiem illam habere poterat:
cujus requiei tertia nuntiatio facta est, non in
figura, sed in ipsa veritate, quando jam et haberi
poterat, et habebatur ipsa requies, scilicet in diebus
gratiae. Littera sic jungitur: De requie illa utique
nuntiatum est nobis: nam et in hoc loco et in

illo, et in alio. Illud et diversitates locorum ubi de
requie agitur significat: illud quidem discretionem
temporis: quia tempus quo primum de requie hac nuntiatum est,
scilicet constitutio mundi, longe distabat
a tempore impletionis, scilicet a diebus Christi.
Unde sic ait: Nuntiatum quidem nobis est de requie:
et quidem operibus perfectis incipiendo ab institutione
mundi: nuntiatum est nobis de requie illa.
Facto homine, perfecta dicuntur esse opera Dei,
cum omnis creatio mundi fuerit propter hominem:
si homo caput creaturarum deesset, imperfecta essent
omnia propter hominem creata. Et quia a Deo
perfici et consummari secundum opinionem quorumdam
possent, et non principium habere a Deo,
ideo ait incipiendo ab institutione mundi. Vere perfectis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.