PL 153, col. 518

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

iterari non potest, scilicet ut quis ibi renovetur. Renovari
dico, eos qui semel illuminati per fidem quia
crediderunt, qui etiam, postquam fidem confessi
sunt, gustaverunt, quasi suavem gustum et jucundum, coeleste donum
scilicet remissionem de peccato
per baptismum; quod donum desursum est. Haec
duo circa fidem. Qui etiam facti sunt participes Spiritus
sancti quod genera linguarum, vel caetera dona
habuerunt. Qui etiam (quod majus est) gustaverunt
nihilominus quam nos bonum, id est jucundum verbum
Dei, id est divinitatem Filii intellexerunt. Qui
etiam gustaverunt, id est quadam anticipatione praelibaverunt virtutes venturi saeculi,
id est impassibilitatem
et immortalitatem, eos qui etiam haec omnia
habuerunt, et prolapsi sunt; impossibile est renovari

rursus motos ad poenitentiam, et impossibile
est eos rursum esse crucifigentes Filium Dei sibimet
ipsis, id est in alia vita impotentes efficere ut ulterius
valeat sibi crucifixio Christi, et rursum non habentes
Filium Dei ostentui, id est ostensioni ut imitentur
ejus ostensionem. Quasi diceret: Rursum impotentes
imitari Filium Dei. Vel aliter ut iterationem
baptismi negemus in hoc versu: Impossibile est eos
qui tales et tales fuerunt, nedum inferiores rursus
renovari, id est rebaptizari motos ad poenitentiam.
Ipsi dico si rebaptizantur, rursum crucifigentes sibimetipsis
Filium Dei, non quod in re iterum crucifigant,
sed in peccati paritate, quia una fides,
unum baptisma, et Christus consecrans illud semel

pro peccatis nostris mortuus est. Ideo dicuntur rursum
sibi crucifigere Filium Dei paritate peccati, quia, si
prius per baptismum justificati postea peccaverunt,
primum baptisma putant propterea sic irritum esse
ut si poenitentiam de futuro ad justificationem non
valeat. Hi tales iterum volunt crucifigere Christum,
ut ex iterata crucifixione iteratam habeant remissionem,
nescientes quod unum baptisma et una mors
Christi, ita post peccatum sicut ante (solummodo si
poeniteat), ad omnem justificationem sufficiat. Ostentui
in priori sententia pro ostensioni inusitate quidem
ponitur, sed satis bene est secundum originem
vocis: ab ostendo, ostendis. Ubi supra ait prolapsi:
illud pro, gravitatem casus designat, scilicet in criminale.
Dixit superius feramur ad perfectionem, et

quibusdam interpositis adjunxit. Hoc, inquam, faciemus,
id est ad perfectionem feremur, si Deus
permiserit, et de eodem subdit: Vere id faciemus
quod ad perfectionem feremur: et justum est quoniam terra bibens imbrem.
Per terram homines accipit,
qui ut fructum faciant, excoluntur verbo
Dei.
Haec, inquam, terra bibens imbrem, id est cum
magno desiderio suscipiens divini verbi doctrinam, sic
ut enim imber siccatam et induratam terram inebriat,
sic verbum Dei cor induratum mollescere facit, et contemperat,
ut fructus facere possit. Terra, inquam, bibens
imbrem saepe venientem. Saepe ideo quia nec assidua,
ne vilescat, nec nimis parca, ne opportunitatem
fructificandi amittat, debet esse divina doctrina; sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.