PL 153, col. 594

Epistolae (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

est: tum quia praefati doctores nunquam inter se
praesentialiter sunt locuti, tum quia eadem quaestio
nec apud eos, nec apud caeteros fidei catholicae sectatores
adhuc usque potuit liquido definiri. Hujus
disputationis tale reperitur principium: Cum apud
vos coelestis eloquentia purissimi fontis. Ne autem
praedicti doctoris epistolae sine rationabili causa
apud imperitos suo videantur numero diminutae,
has nostrae parvitatis litteras in principio collocate.
Valete. Orate pro nobis.
II. Ad Petrum Venerabilem, Cluniacensem abbatem. [( Bibliotheca Cluniacensis, p. 653.)]
Domino et Patri in Christo reverentissimo abbati
Cluniacensi PETRO, dignationis ejus servus et filius,

Carthusiensium pauperum inutilis GUIGO famulus,
perpetua pace gaudere per Christum.
Crucifixum, crucifixus et ipse, crucifigendis misistis.
Gratias itaque reddimus, pro qualitate muneris,
charitati muneratoris. Verumtamen vestra in
litteris quas misistis expressa charitas, nostrae etsi
magnam praestat consolationem infirmitati, non minorem
tamen humilitas confusionem ingerit extremitati.
Unde petimus per eam, qua in nos indignos
vestra fervent viscera, dilectionem, ut quando nostrae
exiguitati vestra scribere dignatur serenitas,
ita de propria cogitetis aedificatione ut infirmitatem
nostram periculosa non infletis elatione. Et illud
prae omnibus et super omnia quaesumus, et defixis
in terram genibus obsecramus, ne vilitatem nostram

Patris nomine dignam ulterius aestimetis. Satis et
super satis est, si frater, si amicus, si filius appelletur,
qui nec servi nomine dignus habetur. Valete.
Salutate reverendos Patres et dominos nostros, quibus
paternam curam impenditis, quorum pariter et
vestris precibus nostram illuminari caecitatem, roborari
infirmitatem et aboleri petimus iniquitatem.
Domni Arberti majoris prioris infirmitatibus, tanquam
antiqui ac familiaris amici, nostro dolore
compatimur. Domnum quoque Petrum, vestris litteris
specialiter inditum, specialiter et ipsi salutamus.
Pro visitatione etiam quam nobis vir egregius
prior claustrensis et domnus Hugo de Creceio
nuper exhibuere, paternitati vestrae gratias agimus.
Incolumem vos assiduo virtutum profectu, ad nostrum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.