PL 153, col. 599
Epistolae (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
et in potentia virtutis ejus, induamusque armaturam
Dei, ut possimus stare adversus insidias
diaboli. Non enim, sicut ibidem sequitur, colluctatio
nobis est adversus carnem et sanguinem, sed adversus
principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum,
contra spiritualia nequitiae in coelestibus, id
est contra vitia et eorum incentores nequissimos
spiritus. Qui si (quod et David rogat) nostri domiminati
non fuerint, tunc immaculati erimus, et
emundabimur a delictis maximis.
3.
Stemus ergo succincti lumbos nostros in veritate,
et calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis,
in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possimus
omnia tela nequissimi ignea exstinguere; caput
galea salutis obtectum, dexteram gladio salutis
munitam habentes. Curramus, non quasi in incertum;
pugnemus, non quasi aerem verberantes: sed
castigemus corpus nostrum, et subjiciamus servituti,
quia hic est hominis, id est animalis ad Dei
imaginem conditi, status ordinatissimus, cum et
caro servit spiritui, et spiritus subditur Conditori.
In hoc bello tanto erit quisque robustior, tantoque,
regente et protegente Deo, numerosis prostratis hostibus
triumpho gloriosiore sublimior, quanto per
omnia sategerit esse humilior; tantoque econtra ad
omnia bona infirmior et inconstantior, quanto voluerit
esse superbier. Deus enim resistit superbis.
Non ergo opus est ut ad debellandos eos aliunde
quaeratur pugnator, quibus omnipotens resistit praeliator.
Quos contra David dicit: Custodiens parvulos
Dominus; atque idipsum expertus in seipso subjunxit: Humiliatus sum et liberavit me.
Utamur
exemplo, si simili cupimus uti remedio. Faciamus
quod fecit, si desideramus quod accepit; humiliemur,
ut a malis omnibus liberemur. Apostolus etiam
de Domino Jesu Christo: Humiliavit, inquit, semetipsum,
factus obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis. Nec incassum. Propter hoc enim, ait, et Deus
exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super
omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur,
coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua
confiteatur quod Dominus Jesus Christus est in
gloria Dei Patris. Et hinc quoque vel maxime sumamus
exemplum, si ardemus ad praemium. Faciamus
quod fecit, ut sequamur quo praecessit. Sectemur
viam tantae humilitatis, ut perveniamus ad
gloriam Dei Patris. Omnis enim qui se humiliat exaltabitur,
et qui se exultat, humiliabitur, testante eodem
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et
Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen. Omnipotentissima misericordia,
et misericordissima omnipotentia Dei, tam
in spiritualibus, quam etiam corporalibus praeliis
faciat vos semper et felicissime pugnare et gloriosissime
triumphare. Optamus vos bene valere, et in
sacris quae tuemini locis, nostri, cum oratis, memoriam
habere, charissimi et praestantissimi, et
meritis insignissimi fratres. Has litteras per duos
diversos nuntios transmisimus, ne quo impedimento