PL 153, col. 601

Epistolae (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne · Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

tantae nequitiae non solum fructu caruerint, sed et
poenam senserint, omnibus apud nos justitiae defensoribus
similia sunt metuenda. Valete. Orate pro
nobis, et, sacris elevatis dextris super partem mundi
in qua siti sumus, benedictionem et obsecrationem

Veritas ponenda est in medio, tanquam pulchrum
aliquod. Nec judices si quis eam abhorret, sed
compatere. Tu vero cum ad eam venire desideres,
cur respuis eam, cum de tuis vitiis increparis? Vide
quanta patiatur veritas. Dicitur ebrioso: Ebriosus
es; luxurioso, superbo linguosoque, similiter. Hoc
autem verum est. Insaniunt tamen illi protinus, et
veritatem in suo praedicatore persequuntur et occidunt.
Vide quantum honoratur mendacium. Dicitur
pessimis et vitiorum omnium servis: Boni domini.
Placantur, gaudent et mendacium ipsum in ita loquente
venerantur.
Sine aspectu et decore, crucique affixa adoranda
est veritas.
Quanto quaeque creatura nobilior est et potentior,
tanto libentius subditur veritati; imo hinc potens et
nobilis, quia subditur ei.
Pungunt temporalia, cur non fugis ad alia, id est
ad veritatem?
Ideo ultra omnia adversa amara est nobis veritas,
quia singulae adversitates, singulas aut plures oppugnant
voluptates. Veritas autem simul omnes calumniatur.
Si colores omnes, et caetera quae per oculos experiri
possunt esses expertus, aut ab aliis sensibus
corporis sis expertus, si rumores omnes aut recitares,
aut audires, quae utilitas? Sic nec in tantis quae

expertus es vel audisti.
Neminem odisse potes, nisi tua iniquitate. Nam
etiam iniquis optare bonum, sanctorum est. Veritatem
tantum et pacem, quae ex ea procedit, amare
oportet.
Minister veritatis amet quod ministrat, et cui ministratur.
Et, cum idipsum ab alio ministratur sibi,
cum gratiarum actione suscipiat, tanquam id quod
amat.
Charitas sit tibi causa dicendi veritatem, tanquam
medendi. Quod si quis etiam non recipit, aut compateris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.