PL 153, col. 615
Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
inimica est Deo. Qui enim voluerit esse amicus saeculi
hujus, inimicus Dei constituitur
[(Jac. IV, 4)]
. Qui autem
diligit vel unam muscam in hoc mundo, totum
mundum diligat necesse est. Totus enim ei quam
diligit rei necessarius est. Porro quandiu amor hujus
mundi, tandiu inimicitiae inter Deum et homines
sunt. Cum ergo ab eis te vis diligi, ut inimici Deo
fiant vis. Praedicas autem ut quidquid est creatum,
contemnatur, quatenus Deo reconcilientur. Nunquid
ergo te solum excepturus es, dicturusque hominibus:
Omnia contemnite propter Deum praeter me,
ut scilicet nil sit aliud quod impediat reconciliari
homines Deo, nisi tu, atque ita propter te solum
inimicitiae inter Deum et homines perseverent, sitque
nemo salvus, dum diligendo te, totum mundum
diligere coguntur tanquam sibi necessarium? Aliud
est autem diligere homines in mundo vel propter
mundum, aliud in Deo vel propter Deum, aliud cupide
vel misericorditer.
CAPITULUM IX. De anima quae per fruitionem et amorem temporalium a Deo recedit, et a daemonibus constupratur.
Dicant temporalia bona: Si Deus sanaverit nos a
morbo corruptionis, quid ages? In ipso usu considera
in quo melior ex nobis fias, vel quid inde speres
in posterum. Expertus es nos. Quid ergo? Vis
in nos mutari, an nos in te? Quid tibi et nobis?
Quid doles de transitu nostro? Maluimus interire,
secundum Domini voluntatem, quam manere secundum
tuam cupiditatem. Nullas tibi pro hoc amore
tuo referimus gratias, sed potius ut stultum irridemus.
Cui enim potissimum obedire debemus, Deo
an tibi? Dic, si audes, nonne hoc est fere tuum totum
officium, nos in putredines devorando convertere?
Haec tua utilitas, tua potentia, ut per te nostra sanies
transeat affluenter; non enim facere vales ut
maneat hoc tuum studium. Haec tua beatitudo, ut
nostris non careas sordibus, quibus votive succumbis,
corrumpente et constuprante te per eas diabolo,
non sine sua voluptate magna, et gaudio de tua deceptione
et interitu.
Quacunque forma frueris, ea quasi masculus est
tuae menti. Cedit enim et succumbit ei; et non ipsa
tibi, sed tu ipsi conformaris et assimiliaris. Ejusdemque
formae imago remanet impressa tanquam
simulacrum in templo suo, cui non bovem, non hircum,
sed animam rationalem et corpus, id est teipsum
totum immolas, cum ea frueris.
Vide quomodo, quasi in taberna, amorem tuum
quasi venalem prostitueris, et ad mensuram munerum
pariter ipsum hominibus impendis. Nihil in hac
taberna accipit qui nihil dat, aut daturus speratur.
Et tamen nec quod venderes haberes, nisi tibi nil
danti gratis esset datum desuper. Recepisti ergo
mercedem tuam.
Evacuatio et elongatio a Deo praeparat ad concupiscendum.