PL 153, col. 618

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

Dum enim propriam quaerit, quae nulla esse
potest, a communi repellitur, id est a Deo. Sicut
enim omnium hominum una est natura, ita et utilitas.
Felix est omnis qui nihil vult quod sibi prosit.
Potest ergo homo velle quod sibi aut non prosit, aut
obsit? Utinam vel semel in vita tua tota velis quod
expedit sicut volendum est! O misera sors, non
posse nolle quod obest!
Si interroges homines quare sint miseri, utrum
non velint quod sibi sit utile, an quia non habeant
quod nolunt, respondebunt statim quia non possunt
habere quod volunt. Hoc autem est dicere: Illuminati
quidem sumus, et bene quid utile nobis sit novimus
et amamus, sed infirmamur. Quod falsum

est. Quis enim saecularium omnium diligit aliquid
quod eum facere potest meliorem? Nil optant homines
quod non sit vilius ipsis. Et quomodo id quod
melius et pretiosius est ac dignius, ex deterioribus
ac vilioribus et indignioribus potest meliorari? Heu
quot sunt qui agunt quod volunt, quam pauci qui
velint quod sibi prosit adeptum! Et tamen quis unquam
poterit hoc persuadere filiis Adae? Quando
credentur non amare utilitatem suam, cum parati
sint jurare, nihil se sibi male optare, et omnia quae
patiuntur in tot laboribus propter suam utilitatem
se tolerare? Tanquam si dicas idololatrae quia non
colit Deum. Statim enim insiliet, jurans se colere
Deum, et quanta in cultu ejus expendat annumerabit,

ipsumque etiam quem colit Deum, digito demonstrabit.
Et tamen non colit Deum, sed, errore
deceptus, pro Deo habet. Ita homines sine dubio
non utilitatem suam diligunt aut volunt, sed quod
errantes utilitatem suam putant. Et ideo quidquid
pro re tali aut agunt aut patiuntur, pro utilitate se
agere putant aut pati. Non autem vult aut diligit
utilitatem suam, nisi qui Deum diligit. Ipse quippe
solus, tota et sola est utilitas humanae naturae. Scriptum
vero est: Quoniam qui manet in charitate, id
est qui Deum diligit, in Deo manet, et Deus in eo [(I Joan. IV, 16)]
.
Talis est ergo utilitas humana ut
eam, nisi qui habet, diligere nemo possit, et quae
a suo dilectore non possit omnino sejungi. Hoc ergo
ipsum quod dicunt homines diligere se quidem

utilitatem suam (quis est enim qui hoc non sit jurare
etiam paratus?) sed eam non habere, hoc ipsum,
inquam, testimonium est, eos aliud diligere, non
ipsam suam utilitatem. Nihil enim aliud homini faciendum
est ut utilitatem suam habeat, nisi diligere.
Sed ipsi homines conantur assidue facere eam
quasi non sit, sicut pagani Deum. Nam si solus
Deus utilitas est hominum, quo carere non potest,
nisi qui eum nequaquam diligit, non facienda utique
est, cum sit aeterna, sed tantum diligenda. Hoc solum
prorsus est totius miseriae nostrae causa, quod
scilicet utilitatem aut non cognoscimus et non
amamus, aut non quantum vel sicut cognoscenda
et amanda est, cognoscimus et amamus.
CAPITULUM XIII. De prudenti cautela qua utendum est ad suam utilitatem quibuslibet prosperis vel adversis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.