PL 153, col. 622

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

hujusmodi, materiam quoque unde illud fieri
possit, amat, ligna scilicet aut lapides. Omnis ergo
qui bonos diligit, malos, eo quod nunquam aliunde
boni fiant, diligat necesse est. Cur enim non amas
id unde potest angelus fieri, si illud amas unde
scyphus fieri possit? Scriptum namque est de
hominibus: Erunt aequales angelis Dei [(Luc.
XX, 36)]
.
Quam pulchra ars vincere in bono malum; contraria
enim a contrariis superantur.
Positus es quasi signum ad retundenda jacula inimici,
id est ad destruendum malum, oppositione
boni. Reddere autem malum pro malo non debes
unquam, nisi forte medicinaliter, quod jam
non est malum pro malo, imo bonum pro malo,

reddere.
Qui mundum amant, artem qua id quod amant
assequantur vel fruantur, laboriose addiscunt; tu
Deum vis assequi, et artem qua acquiritur, id est
retribuere bonum pro malo, contemnis.
Aut hinc recede, aut propter quod hic positus es
age, id est medere, patere
Hic stultus est, id est homo inimicus; ille callidus,
diabolus scilicet qui per hunc te impugnat. Circa
hunc blandus, ut eum liberes, esto; contra illum,
cautus.
Turbaris, quia ego turbatus sum; turbatus turbatum
reprehendis. O pudor! Loripedem rectus derideat,
Aethiopem albus. Ego quidem corrigar, nec

amplius hoc malum faciam. Tu autem quid facies
de hoc vitio tuo, quo non solum mihi mederi non
vales, sed nec ferre salutem potes?
Quare vis fratrem illum dimittere? Quia iracundia
et omnibus vitiis plenus est? Sic ergo faciat tibi Deus.
Ex ore tuo probasti quod non debeas eum dimittere. Non est sanis opus medicus, sed male habentibus [(Matth. IX, 12)]
.
Si matrem interroges quare filium
suum derelinquat, et responderit quia debilis est et
aegrotus, interroga si idipsum velit ipsa fieri sibi a
filio. Et cum dixerit: Non; adde: Mala ergo causa
odisti. Sic est de medico.
Non sit exactor vindictae qui petitor est veniae.
Si teipsum tam immundum toleras, cur non etiam
quemlibet alium?
Hierusalem eant alii, tu usque ad patientiam aut
humilitatem, hoc est enim te ire extra mundum, illud
intra.
Qualem erga te Deum et homines voluntatem habere
vis, quantumcunque aut quomodocunque offendas;
talem te aliis exhibe, quantumcunque aut
quomodocunque delinquant.
CAPITULUM XVI. De pia compassione et medicamine infirmorum, et quomodo mente incorrupta vivendum est inter eos.
Laesa mater a filio non requirit in vindictam
laesuram ejus, eo quod hanc quoque suam deputet.
Quare si quis eam ulcisci volens laedat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.