PL 153, col. 801

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

quidem est: sed videndum prius si ad ferendum
quod imponitur, tam unus quam alter quantum ad
scire et posse sufficiens est. Sane velle nunquam
debet deesse, ne tunc quidem cum scire et posse
contigerit non adesse. Haec idcirco praelibavi, quia
injunxit veneranda paternitas vestra mihi, ut scripto
conarer ostendere quibus potissimum exercitiis in
cella debeat intendere, qui sanctum ordinem Carthusiensem
professus, in ea debet solitarius manere:
nec aliquo de ea tempore, nisi causis rationabilibus
exigentibus (quae juxta ejusdem ordinis tenorem
expressae sunt) occasione aliqua exire. Utile (ut verum
non diffitear) opus; sed ad id solus sufficit
expertus. Ego autem non ignoro ad haec me idoneum
non esse, qui scio quidem mel esse dulce, sed magis

auditu quam gustu. Scio etiam, ut ait philosophus
ille, quod nescio, videlicet haec dicere ex sententia.
Nec scio ore meo loqui, quasi legens quod Prophetam
fecisse ejus notarius asseruit. Certe de Sapientia perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus
famam ejus
[(Job XVIII, 22)]
. Nunquid oculis viderunt
decorem ejus? nequaquam. Nunquid faucibus suis
perceperunt suavitatem ejus? ne hoc quidem. Solus
in eis ad famam viguit auditus, sed nec ad speciem
visus, nec ad dulcedinem gustus. Et ego quid loqui
digne possem de dulcedine cellae, quem constat
(sicut negare non valeo, sic nec volo) aliquid de ea
vel tenuiter audisse: quae vero, qualis quantave sit,
vel nihil omnino, vel modicum certe aliquando expertum
fuisse? Verum ariolandi incurrere peccatum

et scelus idololatriae metuens; et magis deprehendi
ea vacuus quae inflat, quam quae aedificat, eligens;
vim mihi ipsi inferens, ut jam essem volens, qui
ante fueram nolens; institi ut potui: docens quod
non didici, et tradens quod non accepi. Consequens
proinde est quod nisi ad excusandam hanc magnam
in me temeritatem et praesumptionem, obedientia
cum charitate, charitas cum obedientia procedat;
illis jure debeam adnumerari, quos asserit Apostolus
esse conversos in vaniloquium: volentes esse legis
doctores: non intelligentes neque quae loquuntur neque
de quibus affirmant. Sed esto. Ecce factus sum insipiens,
sed sapienter; quia vos me coegistis. Inde est
quod si accusat praesumptio, sed excusat coactio.

Nam etsi a me silentium exigit imperitia mea, sed
os meum aperuit jussio vestra. Inde mecum actum
est quod silere timui, qui loqui erubui: magis volens
per imperitiam locum in me dare confusioni,
quam pro eo, si resisterem potestati, ac perinde et
Dei ordinationi, subjici damnationi. Igitur vestrum
pro posse aggrediens exsequi praeceptum, applicare
curavi et studio animum, et calamo manum, et quod
mihi de hac materia ad praesens occurrit, pro eo
quod ut de ea tractarem, vestra me paternitas compulit;
sicut in studio deprehendi sic scripto digessi.
Quia vero in rigore capituli generalis, quod singulis
apud Carthusiam annis convenientibus in eodem loco
de longe et de prope ejusdem ordinis prioribus, tenetur
vigor totius ordinis et robur consistere non dubitatur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.