PL 156, col. 951

De vita sua (Guibertus S. Mariae de Novigento), J. P. Migne

sedente ea, impegit grandem adeo, ut eum everteret.
Tenebantur ergo insanissimi hominis manus, ne
se suosque disjiceret, donec defatigaretur, donec
virginissimae Genitrici et Deo Filio ejus inimicum
diaboli extorqueret spiritum.
CAPUT XVII.
Clementii, Ebrardi, et gregalium haereseos summa. --At
quoniam haereticorum, quos hic nefandus
amabat, meminimus, quidam rusticus, Clementius
nomine, cum fratre Ebrardo, apud Buciacum, proximam
Suessioni villam, commanebat. Qui, ut vulgabatur,
de primoribus suae haereseos erat. De hoc
ferebat impurissimus ille comes, quod sapientiorem

eo neminem comprobasset. Haeresis autem ea est,
non quae palam suum dogma defendat, sed quae perpetuis
damnata susurris clandestina serpat. Ejus
vero talis dicitur esse summa.
(120) Dipensationem Filii Virginis phantasma fatentur.
Baptisma parvulorum non intelligentium sub patrinis
quibuscunque adnullant.
Suum autem appellant Verbum Dei, quod fit quo
nescio rotatu longo sermonum.
Mysterium quod fit in altari nostro ita exhorrent
ut ora sacerdotum omnium os inferni appellent.
Et si pro velamine suae haereseos aliquoties inter
alios nostra sacramenta suscipiant, sic pro dieta
habent, ut ea die nil amplius edant.
Sacra coemeteria a reliqua terra comparatione non
dividunt.
Conjugia damnant, et fructificare coitibus.
Et certe cum per Latinum conspersi sint orbem,
videas viros mulieribus cohabitare sine mariti, conjugisque
nomine, ita ut vir cum femina, singulus
cum singula non moretur, sed viri cum viris, feminae
cum feminis cubitare noscantur. Nam viri apud
eos in feminam nefas est.
Edula omnium quae ex coitu nascuntur, eliminant.
Conventicula faciunt in hypogeis aut pennalibus
[penetralibus, vel penatibus] abditis, sexus simul indifferens,
qui candelis accensis cuidam mulierculae
sub obtutu omnium, retectis, ut dicitur, natibus,
procumbenti eas a tergo offerunt; hisque mox exstinctis

chaos undecunque conclamant, et cum ea
quae ad manum venerit prima quisque coit.
Quod si inibi femina gravidetur, partu demum
fuso in idipsum reditur.
520 Ignis multus accenditur, a circumsedentibus
puer de manu in manum per flammas jacitur,
donec exstinguitur. Deinde in cineres redigitur; ex
cinere panis conficitur; cuique pars pro eucharistia
tribuitur, qua assumpta nunquam pene ab haeresi
ipsa resipiscitur.
Isti Manichaeis parum dissimiles. --Si relegas
haereses ab Augustino digestas, nulli magis quam
manichaeorum reperies convenire. Quae olim coepta
a doctioribus, residuum demisit ad rusticos, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.