PL 157, col. 213

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

Dominum in terra adhuc mortalem et corruptibilem
carnem portantem transfiguratum non potuerunt aspicere,
jam incorruptibilis et glorificati corporis illius
tantam cleritatem alii homines quomodo possent
sustinere? illis siquidem sanctis discipulis non natura
divinitatis, ut quidam existimant, Dominus ostendit,
sed speciem postea glorificandae carnis exhibuit.
Firmiter itaque credamus, et nullatenus dubitemus
quia quod in altari post consecrationem a Christiana
religione sumitur, nihil aliud est, nihil aliud habet
praeter quod ipsa Veritas per se profitetur: Accipite,
inquit, hoc est corpus meum [(Matth. XXVI, 26)]
; et
de quo suo corpore diceretur, per semetipsum exposuit
dicens: Quod pro vobis tradetur [(I Cor. XI,
24)]
. Similiter et de calice: Hic est sanguis meus,

qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum [(Matth. XXVI, 28)]
.
Si quis autem aliam carnem praeter
istam habuisse Dominum Jesum credit, desipit,
non est catholicus, sed haereticus. 271 Hac carne
redemit hominem Christus; hac in carne Christum
homo peremit. Anima tamen et caro hominis sunt
redempta; sed haec caro hominis fuit pretium redemptionis.
Haec est illa una eademque vere vera
caro, non alia, quae, cooperante Spiritu sancto, concepta,
nata est de Maria Virgine et passa in cruce,
quam ipse Deus omnipotentia divinitatis suscitavit
a mortuis tertia die. Quapropter nemo formidet hanc
carnem Christi Dei, Dei Patris unigeniti Filii, naturalem
et propriam, incorruptibilem et immortalem
jam factam dicere, et dicendo credere, et credendo

accipere, non tantum in sacramento, quod et
multi mali faciunt, sed usque ad spiritus participationem.
In isto sancto mysterio, quod et sacramentum,
id est sacrum signum, dicitur, quia aliud est,
id est Christi sancta caro, et aliud, id est panis
species, videtur, ipsam beatissimam et vivificatricem
carnem multi homines perversi accipiunt, sed
quia mali male accedunt, pejores quam prius fuerant
existunt. Quidam vero sumunt usque ad spiritus
participationem, quia qui cum charitate, id
est cum Dei et proximi dilectione, percipiunt, cum
Christo participantur usque ad animae vivificationem.
Et sicut nemo sine charitate Christi sacrosanctum
corpus et sanguinem accipere potest quin pejor existat,
sic nemo cum charitate illud accipere potest,

quin inde melior fiat. 272 Unde si quis quaerit
quomodo panis caro Christi, et vinum sanguis ejus
fieri possit, certe si ea quae sunt, Dominus non
creasset, creata forsitan mutare non posset. Sed
minoris miraculi non fuit ex nihilo omnia creare
quam in melius ex omnibus quaedam convertere.
Qui talia quaeris, noli errare. Si Deum omnipotentem
esse credis, nullatenus super hoc poteris dubitare;
quoniam si omnia posse confiteris eum, et
istud posse negare non poteris, cum sit ex omnibus
unum. Ille namque qui carnem in Virgine matre,
omnino servata virginitate, ineffabiliter et veraciter
assumere potuit, qui etiam cum sit immortalis,
pro nobis mortuus est, et die tertia imperii sui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.