PL 157, col. 227

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

per apostolos Christiana religio suscepisse
creditur, ita et istud suscepisse ab apostolica traditione
minime dubitatur. Omne autem sacramentum a
Spiritu sancto per doctores sanctos, in quibus ipse
loquitur, iterari prohibetur, idcirco videlicet ne medicina
sancta vilesceret, et minus utilis esset, 300
quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis
invenitur.
X. DE PROMISSIONIBUS QUAS PRO CONSECRATIONE, SUB NOMINE PROFESSIONIS, ABBATES FACIUNT EPISCOPIS.
Deus et Dominus noster Jesus Christus in Evangelio
monet et dicit: Gratis accepistis, gratis date [(Matth. XVI, 8)]
:
et quod monet verbo, facto complevit.
Ipse enim gratis nos creavit, et redemit

misericordia. Suis itaque sermonibus monet, et docet
operibus, munera sua, sanctae videlicet Ecclesiae
sacramenta, et gratis accipi debere et gratis dari,
quia licet haberi possint, non possunt tamen comparari
dona Spiritus sancti; et haereticus esse ratione
et auctoritate convincitur, qui quod incomparabile
factum est a Deo, credit vel actione praedicat posse
comparari ab homine. Ideo Simon Magus haereticus
factus est, quia donum Dei se posse aestimavit pecunia
possidere. Non est utique venundandum vel
emendum Ecclesiae quodlibet sacramentum, quod
est donum sancti Spiritus, ex quo, et in quo, et per
quem divina mysteria jure celebrantur, et peccatorum
datur remissio, et sine quo nulla sanctificatur
oblatio. Igitur Ecclesiarum et hominum consecrationes,

sive benedictiones, omnino gratis fieri debent,
nec quolibet ingenio pro hujusmodi facto quidpiam
exigatur, ne dum falsa quaeritur beatitudo, vera
miseria inveniatur. Sunt quidam episcopi qui pro 301
benedictionibus abbatum, sub nomine professionis,
ab eis exigunt, quod est Christianae professioni
valde contrarium. Nam cum professio alia in divina
laude sit, alia pro peccatorum depositione, ista
laudem Dei non facit, sed minuit, nec deponit peccata,
sed apponit. Nec sacrae fidei professio recto
nomine dicetur, sed exsecranda promissio, quae claves
Ecclesiae agitare, et unicum ac singulare ejus
ostium violare conatur. Ista neque veritate, neque
auctoritate inventa, sed consuetudine et hominum

cupiditate reperta, triplici genere Simoniae contra
sanctam Ecclesiam jaculatur, quoniam Simonia a
lingua, Simonia a manu, Simonia ab obsequio ibi
committitur. Est a lingua, cum publice recitatur illa
promissio; fit a manu, quando charta, qua continetur,
scripta ponitur super altare; fit ab obsequio,
cum ipsum male promissum subjectionis obsequium
servatur. Qui sic agit forsitan dicit: Pro benedictione
non quaero pecuniam: imo satis amplius exigit,
quia hominis personam. Sicut anima plus est
quam corpus, ita corpus simul et anima, tota videlicet
hominis persona multo plus est quam ejuspecunia.
Divina lege et manifesta ratione probatur
quia benedictio minime datur gratis quam praecedit
abbatis illa proscriptio, ut quod desiderat assequatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.