PL 157, col. 343

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

miserationis respectu, secernitur, et quasi aurum
quod per ignem transit, exustione tribulationis probatur,
et exuritur; et ab omni vitiorum sorde purgatissimus,
ex corona Melchom, in diadematis ornamentum [(II Reg. XII, 30; I Paral. XX, 2)] ,
vere manu
fortis David, procuditur. Pulveris tanti sanctificatio aurum,
gemmas, et omnia, quae secundum Ezechielis vaticinium negotiatores Aran et Eden,
et venditores Saba
et Assur, in nundinis typicae Tyri, multifariam
in involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque
pretiosarum, habent obvoluta, et peccatorum funibus
astricta [(Ezech. XXVII, 23)] , de mammona iniquitatis [(Luc. XVI, 9)]
liberat gazophylacio, ac sanctitatis
suae commercio dat esse sanctificata Domino;
ut reposita in thesauris ejus [(Josue VI, 19)] ,

ad ornandum locum quietis suae, et in cultura mystici
tabernaculi et templi sui, non tam proprio quam
longe praestantiore conditi in se thesauri effulgeant
pretio. Auri aura, et similia mundi delectabilia, et
visu pulchra, ex commistione et conspersione non
sanctificati pulveris, obducta specie sui decoris et
pulchritudinis, obscurantur; sed per pulverem sanctificatum
clarificata, non tam ornant quam exornantur;
et propensiore claritudine illustrantur.
Unde materialiter offuscari inde spiritualiter solent
illustrari, fulgore suo, carnales; meritis et gratia
ejus, quod in se reconditur, oculos in se alliciunt
spirituales. Ex se avaritiam carnis exitialem;
per inclusum depositum suum, cum Augustinus
Dominum quoque vocet avarum, avaritiam animae

incitant vivificam et salutarem. Quanto enim
quisque est sanctior, tanto et tanti thesauri avidior;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.