PL 157, col. 35

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

ita et neophytum a sancta Ecclesia debere
separari docet et praecipit. Haec autem sententia
utrum inter canonicas recipi debeat, satis
non video. Sed quod minus inde percipio, paternitate
vestra edocente scire desidero. Valeat majestas
vestra.
EPISTOLA II.
Dilectissimo domino ac venerabili papae Paschali,
Goffridus per omnia suus, cum dilectione debitam
servitutem.
Ad vos venire, optime Pater, paraveram: quod
quanto desiderio explere cupiebam, si etiam lingua
mea sileret, testis est mihi paratus ipse quem feceram.
Sed dum prompta voluntas veniendi adfuit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.