PL 157, col. 363
Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne
capillis historico, et allegorico sensu tergamus tota
intentione et applicatione animi: quia vestiti
vellere Agni immaculati Christi, sine macula sunt
ante sedem Dei et Agni [(Apoc. XIV, 5)] . Consortes divinae
naturae [(II Petr. I, 4)] sunt in Domino lux [(Ephes.
V, 8)] : et incedunt per viam, per quam spargitur lux [(Job XXXVIII, 24)]
,
et dum mutantur de temporali claritate in
aeternam claritatem tanquam a Domini
Spiritu [(II Cor. III, 18)] , interni splendoris sui radiis
dilectum quoque cinerem suum, hominem illustrant
exteriorem: quem juxta lucidissimum theologum
Gregorium exterius gestaverunt internae intentionis
suae ac bonae operationis adjutorem. Lampades
apud cogitationes divitum exteriora carnaliter judicantium, contemptae, sed in tempus statutum paratae,
fulgorem suum exerunt, et quanta claritate fulgeant,
ostendunt, dum lucem gloriae, quam in carnis carcere
clausi non habuerunt, mirabilius, dum desuper
fulgent, in dissolutos cineres suos, et putredinem
transfundunt. Diem de die, Deum, qui habitat lucem
inaccessibilem, internae contemplationis perspicacissimo
contemplantur lumine; et Agnus, qui in
medio throni est, omni eos majestatis suae illustrat
jubare. Lucidissimae sunt lucernae, a vera luce, quae
illuminat omnem hominem, accensae, et pro diversitate
meritorum, et doctrinae, ac sapientiae, fulgent
quasi splendor firmamenti, et quasi stellae in perpetuas
aeternitates, per incomparabilem et inaestimabilem
splendorem Solis justitiae, qui solus mystica
ratione micantes Pleiadas, sanctos omnes,
divisos quidem tempore, sed non praedicatione, et
dissimilibus virtutibus praeditos, fulgore unius ejusdemque
intentionis, unire et conjungere ac gyrum
Arcturi, labores sanctae Ecclesiae, potest disjungere,
et in requiem permutare, et transponere. In die Madian,
cujus est interpretatio, de judicio, ad superandum
jugum oneris ejus, et virgam humeri ejus,