PL 157, col. 37

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

cum rebus ab ipsum pertinentibus obtulerunt.
In his itaque valde suspensus detineor;
sed mox ut veritas, pro qua laboro, per gratiam
suam ab hac suspensione me liberatum habuerit,
sanctitatem vestram, prout dignum est, visitare
non pigritabor. Interim tamen, piissime Pater, apud
paternitatem vestram obtineat servus vester litterarum
vestrarum visione salutari pariter et laetari:
quarum auctoritate tyrannorum inhumanitatem,
imo bestialem saevitiam refrenemus, quam vix aut
nunquam aliter refrenare poterimus.
EPISTOLA III.
Dilectissino ac venerabili Patri suo Paschali papae,
Goffridus Vindocinensis coenobii minister indignus,
debitam cum dilectione obedientiam.
Alodium beati Petri, Vindocinense videlicet monasterium,
cujus gubernandis rebus humilitas nostra 4
praeesse dignoscitur, in hoc mundo, quasi in
maris medio, gravi nimis tempestate perurgetur.
Non quidem jam, ut assolet, saeculari violentia devastatur;
sed laesionibus pariter et injuria pontificum,
qui Ecclesiae defensores esse debuerant, assidue
molestatur. Ipsi namque nobis mala faciunt,
et quae ab aliis illata fuerint satis libenter consentiunt.
In Cenomanensi itaque episcopatu Vindocinensis
comitissa, ob scelera sua de comitatu ejecta,
Ecclesiam quamdam nobis aufert, et alia multa.
Episcopus videt, et inultam rapinam patitur: saepe
quaesita justitiae jura non exercet. Ipse etiam quemdam
monachum nostrum fugitivum, caementarium

quidem, non tamen habentem charitatis caementum,
quo vivo lapidi Christo jungatur, nobis reclamantibus,
ob utilitatem suae artis secum detinet.
Ibi ipso sciente, contra propositum monachi, carnibus
vescitur, et omnino regulae sanctae contrarius, perniciem
animae suae cum corporis turpitudine operatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.