PL 157, col. 40

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

Gloriosae ac venerabilis vitae Patri et domino Paschali
sanctae et catholicae Romanae Ecclesiae pontifici,
frater Goffridus peccator dictus abbas Vindocinensis,
quod patri filius et domino servus.
Litteras sanctitatis vestrae cum gaudio et reverentia
qua debuimus suscepimus, eisque debitam obedientiam,
prout dignum erat, exhibere voluimus;
et quidquid a beatitudine vestra nobis in litteris
praeceptum fuerat, completum utique fuisset, si
inobedientia Archembaldi dicti abbatis Sancti
Albini et quorumdam monachorum sibi faventium
non obstitisset. Sanctum quidem et justum vestrum
mandatum fuerat; sed qui 8 justitiam et sanctitatem
minus diligunt, ex omnibus quae praecepistis nihil

omnino fecerunt. Hinc igitur vestrae discretioni
incumbit quod inobedienter actum est corrigere;
ut vel sic universi cognoscant quam grave sit
apostolica praecepta contemnere. Utile est enim,
imo necessarium, ne haec tanta praesumptio monachorum
inulta remaneat, forte de monachis sumpta
occasione in gradu altiori pestis inobedientiae caput
erigere praesumat. Hoc in anno, dilectissime Pater,
ad vos venire desiderio desideravi; sed infirmitate
et multiplici monasterii nostri necessitate
detentus venire non potui. Sed, Deo volente,
quam citius potero ad vos veniam beatam faciem
vestram visurus; et B. Priscae ecclesiam, vel
de ecclesia justitiam, si bonitati vestrae non displicet,
quod minime displicere debet, recepturus.
EPISTOLA VI.

Beatissimo papae Paschali, charissimo domino et Patri,
frater Goffridus, S. Romanae sedis humilis
servus, debitam cum dilectione obedientiam.
Domnum Paganum beati Albini electum,
quem mihi minimo servorum vestrorum vestrae
auctoritatis decreto commendastis, scitote veraciter
multa gravamina passum. Prius quidem electio sua
sine judicio et audientia ei ablata est. Postea per
invidiam in locum, quem per electionem fratrum
suorum obtinuerat, Archembaldus subrogatus 9
est. Qui, me praesente, in capitulo suo inter manus
Andegavensis episcopi cum regula S. Benedicti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.