PL 157, col. 543
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
MOYSES.
Per veterum successores, ad nostrorum
tandem doctorum pervenit notitiam.
PETRUS.
Cum ad tam irrationabilis conclusionis
diffugium vestrum deviet argumentum, per antiquorum
successiones omne tibi licebit firmare mendacium.
Est tamen valde indigne ferendum, quia
vestris doctoribus apponitis quod ipsi forsitan nolunt,
cum ipsi hoc se non a veterum relatione per
Moysen habuisse testentur, sed ipsi in versuum explanatione
talia commententur.
MOYSES.
Respondi non ratione recti, sed occasione
diffugii.
PETRUS.
Veritatem itaque tenentes vanitatem vitemus,
quoniam in rationis exordio sic uterque statuimus.
MOYSES.
Dignum judico
PETRUS.
Dic, quaeso, nosti quanta ista narratio
verificetur ratione, praeter hoc etiam quod jam dudum
nulla constat auctoritate?
MOYSES.
Video quidem in utroque auctoritatis
destructionem. Nunc autem a te exigo ut id ostendas
per naturae rationem.
PETRUS.
Vos Deum caput, brachia et totam corporis
formam habere contenditis. Quod si hoc est,
igitur Deum longitudinis et altitudinis dimensionibus
constare necesse est fateamini. Si vero his tribus
dimensionibus clauditur, sex nempe corporis
partibus terminatur, quod est inconveniens, ut suo
ostendetur in loco. De corrigia autem quam eum in
capite habere dicitis, duo tibi propono. Tua enim
corrigia, aut est de ipso, aut aliunde. Si de ipso est,
jam Deus a se divisus est; si vero aliunde est, aut
Creator, aut creatura est. Si ergo Creator est, ergo
duo sunt creatores; si creatura est, jam quaedam
creatura major est quadam parte Creatoris, quod
inconveniens est. Item, quaero: Hoc quod in capite
vel brachio gestat, utrum necessitate aliqua, an sine
necessitate illud gestet? Si necessitate gestat, jam
Creator indiget creatura, quod aliud est inconveniens.
Nunc itaque aperte potes cognoscere quod
tibi ostendi ea qua postulabas ratione, scilicet quod
de corrigia creditis, quam sit vile.
MOYSES.
Teneo.
PETRUS.
Iterum vestri doctores in doctrinarum libro
asserunt quod Deus in occidente est tantum,
auctoritate Esdrae illud confirmantes, dicentis: Exercitus coeli supplicat tibi
[(II Esdras IX)]
. Exponentes
hoc quod, cum omnes stella in occidentem decidunt,
tunc exercitus coeli supplicat Deo, et quoniam
haec stellarum supplicatio fit in occidente, ideo
Deum in occidente asserunt esse. Haec quam dico
est eorum sententia. Qui quanquam a Dei sunt cognomine
alieni, si mundi saltem figuram agnoscerent,
non de Deo tam indigna sentirent.
MOYSES.
Volo mihi ostendi, si placet, quomodo ex
hoc verbo possit perpendi, quod ipsi figuram mundi
non agnoverint.
PETRUS.
Quoniam nos orientem non dicimus, nisi