PL 157, col. 545
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
PETRUS.
Cum autem sol illi oriri coeperit urbi,
quota jam hora est Aren civitati?
MOYSES.
Duabus transactis, tertia inchoat hora.
PETRUS.
Cumque illi urbi sol occubuerit, quota
hora erit Aren civitati?
MOYSES.
Duae jam de nocte completae sunt horae.
PETRUS.
Si igitur filum rectum ab Aren pertrahas
civitate, et perducas summitatem unam ad orientem,
et aliam ad occidentem, et simili modo in alia facias
civitate, proferens ab ea rectam lineam, cujus
una summitas ad orientem, et alia pertingat ad occidentem,
num, quaeso, utriusque lineae termini ab
utravis parte in simul poterunt convenire?
MOYSES.
Minime, sed quanto ab invicem ipsae distant
civitates, tanto linearum in utraque parte distabunt
summitates, triginta scilicet gradus.
PETRUS.
Nunc apertissime tibi patet quoniam
loca orientis et occidentis, et horae ortus et occasus
non eadem sunt omnibus, sed variantur pro variis
terrae longitudinibus.
MOYSES.
Bene tandem intelligo.
PETRUS.
Item cum sol Aren oritur civitati, sic eadem
hora apud alteram quam diximus civitatem ab
ejusdem civitatis oriente in ejusdem occidentem lineam
protendas, quae coeli puncta utriusque ejus
summitatis cacumen continget?
MOYSES.
Illa quidem summitas quae vergit ad orientem,
primum punctum primi gradus Piscium obtinebit,
illa vero quae directa est ad occidentem,
primum punctum primi gradus Virginis percutiet.
PETRUS.
Rursus si sole Aren civitati occumbente,
apud alteram civitatem lineam eo quo diximus modo
ad coelum usque utrinque tendamus, utraque summitas
ejus quas coeli partes continget?
MOYSES.
Quae ad orientem tenditur, primo puncto
primi gradus Virginis; quae vero ad occidentem primo
puncto primi gradus Piscium occurrit.
PETRUS.
Iterum autem si sole urbi illi oriente lineas
apud Aren civitatem ad ejusdem orientem, et occidentem
tendentes usque ad ipsum coelum ducamus,
utraque summitas quam coeli partem continget?
MOYSES.
Quae orientem continget, primam particulam
primi gradus Tauri percutiet; quae vero occidentem
primo puncto primi gradus Scorpionis
occurret.
PETRUS.
Si autem sole urbi illi occumbente praedictam
lineam Aren civitatis praedicto modo ad coeli
cardines ducamus, quas ejusdem coeli partes summitas
quaeque continget?
MOYSES.
Orientis summitas initium primi gradus
Scorpionis, occidentis vero initium primi gradus
Tauri continget.
PETRUS.
Nunc cognoscere potes, quia gradus signi
qui est in oriente sole Aren civitati apparente, non
est idem cum eo qui eadem hora alii civitati apparet.
Similiter gradus qui est in occidente sole in
Aren occumbente, non est idem cum eo qui eadem
hora alii apparet civitati. Sicque omnibus contingit