PL 157, col. 551
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
filios suos! et heu filiis qui translati sunt de
mensa patris sui! Dicunt etiam quod quidam doctorum
vestrorum hanc audierit vocem in quodam
loco rumoso. Praeterea quod tanquam parturientis
invicem collidat pedes, et more dolentis manibus
plaudat, et quia quotidie orat, ut misericordia ejus
sit super iram ejus, et ut eat in populo suo in misericordia.
Dic, o Moyses, cum Deus oret, quem,
quaeso, adorat? Se ipsum an alium? Si alium, is
quem adorat potentior est eo. Si seipsum adorat aut
potens est ejus propter quod orat, aut impotens. Si
impotens est, frustra se adorat, si vero potens, aut
vult id pro quo orat, aut non vult. Si non vult,
pro nihil orat. Si autem vult, non est necesse orare.
Vides igitur, o Moyses, quam omnino sit gens haec
aliena a cognitione divina? Si vero verum est Deum
pro vobis plorare, ut leonem rugire, coelum pedibus
pulsare, more columbae gemere, caput movere, et
prae nimio dolore heu mihi clamare, ipsum praeterea
prae dolore pedes collidere, manibus plaudere,
et quotidie ut vestri misereatur orare, quid ergo
vestram ne liberemini impedit captivitatem? An a
vobis, an ab ipso procedit haec mora? Sic enim ab
ipso eum ad complendam voluntatem suam minus
esse potentem ostenditis cum aliquid volentem complere
nec valentem, puerili more eum plorare astruitis.
Si igitur nunc impotens est, dicite utrum in
futuro potestatem habiturus sit an non? Si unquam
habiturus est, igitur et vester et illius dolor fine carebit,
vestraque oratio est vacua, et spes nulla. Si
vero posse habiturus est, aut illud nondum habuit,
sed in praefixo et certo habiturus est tempore quod,
cum habebit, vos de captivitate liberabit, aut jam
habuit, sed quorumdam interventu accidentium
amisit, quibus iterum quandoque remotis, et illud
recuperatus est, et de captivitate vos educet. Si
vero habiturus est tempore certo, restat vobis dicere
quid sit quod modo eum prohibet habere, scilicet
utrum hoc paucitati imputetis annorum ejus, an debilitati
membrorum, an obstaculo cujuslibet rei, a
qua nequeat defendi. Hoc autem credere de Deo
nefas est. Legimus enim in Scripturis sacris, quibus
vos nobiscum fidem adhibetis, Deum antiquis temporibus
majora miracula fecisse quam si vos de
captivitate liberaret, veluti cum decem plagis Aegyptum
percussit [(Exod. VII, VIII)] , et inde vos in manu
valida eduxit, et Rubrum mare divisit, in quod
Pharaonem cum exercitu suo demersit [(Exod. XIV)] ,
manna quoque et coturnicibus de coelo in deserto
pavit [(Psal LXXVII; Exod. XVI; Num. XI)] , aquas etiam
Jordanis in loco uno montis instar constituit (Josue
III), solem et lunam Josue precibus fixit [(Josue X)] , de
exercitu Sennacherib centum octoginta quinque
millia nocte una occidi fecit [(IV Reg. XIX; Eccli.
XLVIII)] . In diebus Ezechiae solem gradibus quindecim
reverti praecepit [(IV Reg. XX)] . Danielem de
lacu leonum liberavit [(Dan. XVI)] . Ananiam, Misaelem
et Azariam de igne [(Dan. III)] , et vos de Babylonis
captivitate liberavit [(I Esdrae VII)] , et multa