PL 157, col. 558

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

sunt in eo composuit et nullus alius rerum compositor
aut creator est.
PETRUS.
Quod dicis, stare non potest. Quoniam
enim videmus formas quibus materia informata
est, varias et ad varios usus habiles esse, naturam
ipsam, cujus admistione et potentia factae sunt
formae, constat non omnino laxum sed restrictum
quodammodo posse habere. Sed hanc restrictam
naturam restrictorem aliquem, qui tamen a nullo
restringatur habere necesse est.
MOYSES.
Restrictorem istum animam ipsam esse
respondeo, quae vim suam, prout libuit, sibi restrinxit.
PETRUS.
Opera talia esse animae non possunt,
sed talis factoris, qui per se perfectus sit sapientia.

Anima autem perfectam non Labet sapientiam.
MOYSES.
Qua ratione potes monstrare quod anima
perfectam non habet sapientiam?
PETRUS.
Quia ex quo anima commista est materiae,
et materia est animae incorporata, nunquam
postea dolorum vicissitudine et voluptatum caruit
anima. Nulla quippe voluptas oritur, nisi dolor
praecesserit, ut nemo unquam delectatur bibendo,
nisi prius doluerit sitiendo, nemo delectatur comestione,
nisi praecesserit dolor in fame, aut etiam in
requie, nisi ante doluerit ex labore. Sed et sic in
cunctis affectibus. Ratio autem corporea se contagione
denudans, et se ipsam puram considerans,
perpendit illud quod nihil sentit melius et dignius
esse eo quod tot diversarum passionum accidentibus

non subjacet. Constat igitur animam non perfectam
habere sapientiam. Alia item de eadem re potest
dari ratio, quod scilicet anima, cum rationem exuit,
statim luxuriam, furta, homicidia, et caetera diligit
vitia, quae perfectae rationis exsecratur sapientia;
unde iterum evidens est imperfectam esse animae
sapientiam. Probatum igitur satis est illis qui Scripturis
non credunt, alium esse factorem, cujus per
se perfecta sit sapientia, sicut patet per rationem
nobis ab eo attributam opera animae sine ipsa ratione
esse vitiosa et quodammodo turpia. Consequitur
ergo illum per quem rationem accepimus, non
animam, sed alium esse, quoniam fieri nequit ut is
qui rem aliquam abhorret, vel exsecratur, eam facere

velit. Sequitur quoque ex hoc animam imperfectae,
datorem vero rationis perfectae esse sapientiae.
Cumque ratio operetur in anima, necessario dator
rationis factor est animae. Quod cum sit, et anima,
ut superius probatum est, in materia omnia composita
formaverit, concludi indubitanter potest quod
qui rationem dedit, et omnia fecit, et omnium causa
existit. Et haec quidem de anima sententia, utique
est philosophica. Dicunt enim philosophi quod rationalis
anima procedit de universali. Judaei autem,
ut nosti, omnes animas in mundi principio simul
asserunt esse creatas, et in loco uno repositas, et
quousque incorporentur omnes non esse diem venturum
judicii, et ex quo incorporabuntur statim
provenire finem mundi. Christiani vero astruunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.