PL 157, col. 56

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

totus Vindocinensis conventus, quod patri filii,
quod domino servi.
Salvatoris sequentes consilium, ad januam vestrae
pietatis pulsamus et illius evangelicae mulieris exemplum
imitantes, post vos humiliter clamamus, de
injuriis et vexationibus Andegavensis episcopi
conquerentes. Pater sancte, ei quidem mandastis
ut pro reverentia B. Petri et vestra monasterium
nostrum, quod ad Romanam praecipue et singulariter
spectat Ecclesiam, et res monasterii manuteneret,
et nullis injuriis sive molestiis inquietari permitteret.
Ipse vero litteras vestras, quae archiepiscopo
Turonensi et Cenomanensi episcopo, sicut et ipsi
missae fuerant, in praesentia legati vestri Engolismensis
episcopi suscepit; sed nec tunc legere nec

nobis deinceps 32 reddere dignatus est: et sic aliis
quibus eas misistis postea non potuimus ostendere.
Praeterea aliorum injurias non compescuit, sed ex
sua parte exaggeravit et exaggerat, et quos potuit
raptores saeculi verbo et exemplo incitavit. Monasterium
nostrum, alodium Romanae Ecclesiae, pro cujus
amore et timore ei honorem et reverentiam olim
episcopi et archiepiscopi deferebant, dominus iste
de his quae multo tempore tenuit, sine judicio et audientia
exspoliavit, et in proposito exspoliationis
perseverat. Unde non contra Susannam testes sumus;
sed de domino episcopo germana loquimur
charitate, quae et de amico et de inimico nos dedocet
loqui mendacium, et de utroque edocet profiteri
veritatem. Nos quidem, quoniam monasticam professionem

retractare Philippicam in pontificem
minime decet, non dicimus quod mentis tempestate
nos persequatur, sive mole suae magnitudinis premat;
sed tamen quo sanctitatis genere hoc faciat
ignoramus, quod in Veteri Testamento praeceptum
non legimus, nec in Novo promissum et canonum
regulis non dubitatur esse contrarium. Humilitas
utique nostra praedicto episcopo in sua necessitate
diligenter servivit, sed salva ejus reverentia dicimus,
quod retribuit nobis mala pro bonis, retributionem
quam Deus non novit. Unde, clementissime
Pater et domine, vobis toto corde supplicamus ut de
quibus sine judicio exspoliati sumus ab eo, nos investiri
faciatis. Quod si deinceps contra nos, 33
qui specialiter vestri sumus, causari voluerit, inter

ipsum et nos, quoniam ad vos venire non possumus
judicem qui non sit nobis suspectus, constituite.
Aemulantur enim nos quidam non bona aemulatione:
et propter hoc maxime, quia sub tutela et defensione
apostolicae sedis positi sumus. Domnus abbas
noster ad vos venire desiderans, usque Vizeliacum
profectus, ibi per aliquot dies remansit non modica
infirmitate detentus. Valeat pius Pater, et bonus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.