PL 157, col. 563

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

animata vero, ut arbores et herbae; animalia autem
et irrationalia, ut bruta, et rationale, id est homo
qui factus est post omnia. Omnis igitur creatura
exordium coepit ab universali anima, et terminatur
in homine gradatim ab uno in aliud migrans. Sunt
igitur anima atque materia simplae, et omnium subjectorum
ineffabili summi Creatoris disponente providentia
factrices. Quidquid autem ab his inferius
est, superni rectoris voluntati obtemperans, facti
pariter et facientis tenet officium. Singulum enim
eorum et fit a suo superiori, et facit suum inferius
ita. Unde et de eisdem David propheta ita praecinit
dicens: Benedicite Domino, omnia opera ejus, in
omni loco dominationis ejus [(Psal. CII)]
. Ea etiam
omnia licet diversa, ita tamen divina restringit potentia,

ut in nullo penitus sibi pugnantia videantur
aut dissona. Quod item David alio loco sic testificatur
dicens: Laudent nomen Domini, quia ipse dixit
et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Statuit ea
in saeculum, et in saeculum saeculi, praeceptum posuit et
non praeteribit [(Psal. CXLVIII)]
. Sed unumquodque inferiorum
superioris respectu simplum, inferioris
vero dicitur compositum. Corpus autem humanum
quod omnibus inferius est eo quod sub eo nihil est
ad quod simplum dicatur, ex toto compositum non
immerito dicitur, factusque est homo de simplici
omnino creatura, idem anima et corpore omnino
composito. Perfudit itaque eum et illustravit Deus
suae celsitudinis sapientia, per quam cognosceret et

discerneret omnia. Facta est igitur species hominis
inter omnes species animalium melior, et elegantior,
et in omnibus praestantior. Unde haud injuste minor
mundus vocatur.
MOYSES.
Rem difficilem et multis obscuram atque
ignotam, luculento et satis aperto sermone demonstrasti,
jamque de tuis verbis istis, quid Moyses potuerit
significare in principio libri Geneseos secundum
philosophiam aperte intelligo. Ait enim: In
principio creavit Deus coelum et terram [(Gen. I)]
, idem
animam universalem atque materiam. Gradatimque
omnes enumeravit creaturas, donec pervenit ad hominem,
qui per dierum successionem sexto tandem
die est creatus. Sed in hoc alia quibusdam Deum
mundi Creatorem esse minime credentibus, quaestio

oritur, quae talis est: Si omnia, inquiunt, mundana
non per se sunt creata, sed alius est Creator qui
cuncta creaverit, cum ipse ut dicitis omnipotens sit,
cur haec omnia non in uno, sed in tot dierum spatio
paulisper operando complevit? Ad haec quid responderi
debeat, conjicere nescio.
PETRUS.
Non patitur ratio ut, quoniam una creatura
tardius est creata quam alia, ideo summus earum
Creator minus potens credatur. Neque enim in
hoc ejus fuit impotentia, sed quia ipsarum creaturarum
altera mollior, altera durior fuit in suscipienda sua creatione
et forma, veluti si accipias massam unam in qua
ferrum, aes, et plumbum, stannum, pix, et cera simul
sint posita, et hanc massam ex omnibus istis
commistam, uno eodemque momento in ignem miseris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.