PL 157, col. 691

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

homini quod praeco promiserat auferre, dixi mihi
alium serpentem adhuc deesse; sed modo, rex, mei
miserere et quod praeco promisit reddam pauperi.
Inde rex censum reddidit diviti, dives pauperi.
Ita philosophus sensu et ingenio pauperem
liberavit.
Discipulus: Apparet hoc esse ingenium philosophiae:
hoc exemplo non est mirum quod de duabus
mulieribus Salomon judicavit.
Philosophus ait: Ne aggrediaris viam cum aliquo
nisi prius eum cognoveris. Si quisquam ignotus tibi
in via associaverit iterque tuum investigaverit, dic
te velle longius ire quam disposueris, et si detulerit
lanceam, vade ad dexteram; si ensem, ad sinistram.
Arabs castigavit filium suum dicens: Sequere calles

quamvis sint semitis longiores. Item accipe puellam
in uxorem quamvis sit vetula, et iterum fer merces
tuas ad magnas civitates quamvis vilius ibi vendere
putes. Ad haec filius:
FABULA XVI.
Verum est quod dixisti de magnis viis, nam quadam
die dum ego et socii mei perrexerimus ad urbem
sole ad occasum propinquante et adhuc longe
essemus a civitate, vidimus semitam quae secundum
visum ituris ad civitatem promittebat compendium.
Invenimus senem a quo requisivimus de itinere illius
semitae: at senex ait: Propius semita ducit ad civitatem
quam magna via, et tamen citius per magnam
viam ad civitatem venietis quam per semitam.
Haec audientes illum pro stulto habuimus, et magnam

viam praetermittentes semitae declinavimus,
quam insistentes ad dexteram et ad sinistram quanta
fuit nox deerravimus, nec ad civitatem pervenimus.
At si per callem tendissemus, procul dubio media
nocte civitatem subintrassemus.
Pater ad haec: Hoc nobis alia vice evenit cum
pergeremus per magnam viam ad civitatem. Praeerat
nobis fluvius quem quocumque modo transituri
eramus antequam civitatem intraremus, sicque nobis
iter agentibus in duas partes secta est via, quarum
una ad civitatem per vadum, altera per pontem
ducebat. Demum quemdam senem vidimus quem
de duabus viis quae prius duceret ad civitatem interrogavimus.
Senex ait: Brevior est via per vadum
ad civitatem duobus miliariis quam via per pontem,

sed tamen citius potestis ire per pontem. Et quidam
ex nostris illum senem sicut vos vestrum antea deriserunt
et per vadum iter aggressi sunt; sed eorum
alii socios submersos dimiserunt, alii equos et sarcinas
perdiderunt, quidam vero per amnem madefactos
alios omnino amissos defleverunt, sed nos et
senex noster qui per pontem transivimus sine impedimento
et absque omni incommodo processimus et
eos super ripam fluminis adhuc jacturam deflentes
repperimus. Quibus flentibus et cum rastris et sagena
ima fluvii perscrutantibus senex ait: Si nobiscum
per pontem perrexissetis, non ita contigisset.
Aiunt: Hoc fecimus quia viam tardare nolebamus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.