PL 158, col. 143
Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
sunt ut quaedam quae illis de meditanda Divinitatis
essentia, et quibusdam aliis huie meditationi cohaerentibus,
usitato sermone colloquendo protuleram,
sub quodam eis meditationis exemplo describerem.
Cujus scilicet scribendae meditationis magis
secundum suam voluntatem, quam secundum rei
facilitatem aut meam possibilitatem, hanc mihi
formam praestituerunt: quatenus auctoritate Scripturae
penitus nihil in ea persuaderetur; sed quidquid
per singulas investigationes finis assereret, id
ita esse plano stylo et vulgaribus argumentis, simplicique
disputatione, et rationis necessitas breviter
cogeret, et veritatis claritas patenter ostenderet.
Voluerunt etiam ut nec simplicibus peneque fatuis,
objectionibus mihi occurrentibus obviare contemnerem.
Quod quidem diu tentare recusavi, atque
mecum reipsa comparans, multis me rationibus excusare
tentavi: quanto enim id quod petebant usu
sibi optabant facilius, tanto mihi illud actu injungebant
difficilius. Tandem tamen victus, tum precum
modesta importunitate, tum studii eorum non contemnenda
honestate; invitus quidem propter rei
difficultatem, et ingenii mei imbecillitatem, quod
precabantur incoepi; sed libenter propter eorum
charitatem, quantum potui secundum ipsorum
diffinitionem effeci. Ad quod cum ea spe sim adductus,
ut quidquid facerem illis solis a quibus exigebatur,
esset notum, et paulo post idipsum ut
vilem rem fastidientibus, contemptu esset obruendum:
scio enim me in eo non tam precantibus satisfacere
eisdem potuisse, quam precibus me prosequentibus
finem posuisse. Nescio tamen quo pacto
sic praeter spem evenit, ut non solum praedicti
fratres, sed et plures alii Scripturam ipsam, quisque
eam sibi transcribendo in longum memoriae condemnare
satagerent: quam ego saepe retractans
nihil potui invenire me in ea dixisse, quod non catholicorum
Patrum, et maxime beati Augustini,
scriptis cohaereat. Quapropter, si cui videbitur quod
in eodem opusculo aliquid protulerim, quod aut nimis
novum sit, aut a veritate dissentiat, rogo ne
statim me aut praesumptorem novitatum, aut falsitatis
assertorem exclamet; sed prius libros praefati
doctoris Augustini de Trinitate diligenter perspiciat