PL 158, col. 163

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

intueatur, quidquid est praeter relativa, aut
tale est, ut ipsum omnino melius sit, quam non
ipsum; aut tale, ut non ipsum in aliquo melius sit,
quam ipsum. Ipsum autem et non ipsum, non aliud
hic intelligo, quam verum non verum, corpus non
corpus, et his similia. Melius quidem est omnino
aliquid quam non ipsum: ut, sapiens quam non
ipsum sapiens, id est, melius est sapiens quam non
sapiens. Quamvis enim justus non sapiens melior
videatur, quam non justus sapiens, non tamen melius
simpliciter est, non sapiens quam sapiens:
omne enim non sapiens, simpliciter inquantum non
sapiens, est minus quam sapiens; quia omne non sapiens
melius esset, si esset sapiens. Similiter omnino
melius est verum quam non ipsum, id est, quam non
verum; et justum quam non justum; et vivit quam

non vivit. Melius autem est in aliquo non ipsum
quam ipsum, ut non aurum quam aurum. Nam melius
est homini esse non aurum quam aurum; quamvis
forsitan melius esset alicui aurum esse quam
non aurum esse, ut plumbo. Cum enim utrumque,
scilicet, homo et plumbum sit non aurum, tanto
melius aliquid est homo quam aurum, quanto inferioris
naturae esset, si esset aurum: et plumbum
tanto vilius est quanto pretiosius esset, si aurum
esset. Patet autem ex eo quod summa natura sic
intelligi potest non summa, ut nec summum omnino
melius sit quam non summum; nec non summum
alicui melius quam summum: multa relativa esse,
quae nequaquam hac contineantur divisione. Utrum

autem aliqua contineantur, inquirere supersedeo,
cum ad propositum sufficiat quod de illis notum
est, nullum, scilicet, eorum simplicem summae naturae
substantiam designare. Cum igitur quidquid
aliud est, si singula dispiciantur, aut ipsum sit melius
quam non ipsum, aut non ipsum in aliquo
sit melius quam ipsum: sicut nefas est putare quod
substantia summae naturae sit aliquid, quo melius
sit aliquo modo non ipsum; sic necesse est ut sit
quidquid omnino melius est quam non ipsum. Illa
enim sola est, qua penitus nihil est melius; et quae
melior est omnibus, quae non sunt quod est ipsa.
Non est igitur corpus, vel aliquid eorum quae corporei
sensus discernunt. Quippe his omnibus melius
est aliquid quod non est quod ipsa sunt. Mens enim

rationalis, quae nullo corporeo sensu quid, vel qualis,
vel quanta sit percipitur; quanto minor esset, si
esset aliquid eorum quae corporeis sensibus subjacent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.