PL 158, col. 224
Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
bene est, et ex quo, et per quem, et in quo sunt
omnia. Cum igitur solus sit ipse, non solum bonus
Creator, sed et potentissimus Dominus et sapientissimus
rector omnium: liquidissimum est hunc
solum esse, quem omnis alia natura, secundum
totum suum posse, debet diligendo venerari, et
venerando diligere; de quo solo prospera sunt speranda,
ad quem solum ab adversis fugiendum,
cui soli pro quavis re supplicandum. Vere igitur hic
est non solum Deus, sed solus Deus, ineffabiliter
trinus et unus.
mentis aciem omnino fugeret, tandem desperans
volui cessare, velut ab inquisitione rei, quam inveniri
esset impossibile. Sed cum illam cogitationem,
ne mentem meam frustra occupando, ab aliis, in
quibus proficere possem, impediret, penitus a
me vellem excludere; tunc magis ac magis, nolenti
et defendenti se coepit cum importunitate quadam
ingerere. Quadam igitur die, cum vehementer
ejus importunitati resistendo fatigarer, in ipso cogitationum
conflictu sic se obtulit quod desperaveram,
ut studiose cogitationem amplecterer, quam
sollicitus repellebam. Aestimans igitur quod me
gaudebam invenisse, si scriptum esset alicui legenti
placiturum, de hoc ipso et de quibusdam aliis, sub
persona conantis erigere mentem suam ad contemplandum
Deum, et quaerentis intelligere quod
credit, subditum scripsi opusculum. Et quoniam
nec istud nec illud, cujus supra memini, dignum libri
nomine, aut cui auctoris praeponeretur nomen,
judicabam; nec tamen eadem sine aliquo titulo,
quo aliquem, in cujus manus venirent, quodammodo
ad se legendum invitarent, dimittenda putabam,