PL 158, col. 243
Liber pro insipiente (Gaunilo majoris monasterii), J. P. Migne
tamen esse illam, hinc dicitur primo probari:
quod ipse negans vel ambigens de illa, jam habeat
eam in intellectu; cum audiens illam dici, id quod
dicitur intelligit; deinde, quia quod intelligit,
necesse est ut non in solo intellectu, sed etiam in re
sit. Et hoc ita probatur, quia majus est esse in intellectu
et in re, quam in solo intellectu. Et si illud in
solo est intellectu, majus illo erit quidquid etiam fuerit
in re: ac sic majus omnibus, minus erit aliquo;
et non erit majus omnibus, quod utique repugnat. Et
ideo necesse est ut majus omnibus, quod jam probatum
est esse in intellectu, non in solo intellectu, sed et in re
sit; quoniam aliter majus omnibus esse non poterit.
2.
Respondere forsitan potest, quod hoc jam
esse dicitur in intellectu meo, non ob aliud, nisi quia
id quod dicitur intelligo. Nonne et quaecunque falsa,
ac nullo prorsus modo in seipsis existentia, in
intellectu habere similiter dici possem cum ea, dicente
aliquo, quaecumque ille diceret, ego intelligerem?
nisi forte tale illud constat esse, ut non eo
modo quo etiam falsa quaeque vel dubia, haberi possit
in cogitatione: et ideo non dicor illud auditum
cogitare, vel in cogitatione habere; sed intelligere, et
in intellectu habere; quia scilicet, non possum
hoc aliter cogitare, nisi intelligendo, id est scientia
comprehendendo, reipsa illud existere. Sed si hoc
est: primo quidem non hic erit aliud, idemque
tempore praecedens, habere rem in intellectu; et aliud,
idemque tempore sequens, intelligere rem esse, ut
fit de pictura, quae prius est in animo pictoris,
deinde in opere. Deinde, vix unquam poterit esse credibile,
cum dictum et auaitum fuerit istud non eo
modo posse cogitari non esse, quo etiam potest
cogitari non esse Deus. Nam si non potest, cur
contra negantem aut dubitantem quod si aliqua talis
natura, tota ista disputatio assumpta est? Postremo,
quod tale sit illud, ut non possit, nisi mox cogitatum,
indubitabilis existentiae suae certo percipi intellectu;