PL 158, col. 269

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

affirmatio, et ejus negatio; sed de alia re affirmare
aliquid, et de alia idem ipsum negare simul nihil
prohibet. Non enim idem Petrus apostolus est,
et non est apostolus. Sed et si alio nomine idem ipse
affirmetur apostolus, et alio negetur: ut, Petrus est
apostolus, et Simon non est apostolus; non est utraque
vera enuntiatio, sed una harum falsa. Petrum
autem esse apostolum, et Stephanum non esse apostolum;
quoniam alius est Petrus, et alius est Stephanus,
possibile est verum esse. Si ergo eadem
numero et non alia res est Pater quam Filius, non
est verum affirmari debere aliquid de Filio, et negari
de Patre; aut affirmari debere de Patre, et de
Filio negari. Quidquid igitur est Pater, est et Filius;
et quod dicitur de Filio, non debet negari de Patre.

Est autem incarnatus Filius; est ergo incarnatus
quoque Pater. Sed haec ratiocinatio si vera et rata
est, vera est haeresis Sabellii. Si enim quidquid
dicitur de una persona, dicitur et de altera, idcirco
quoniam una res duae sunt personae; ergo sicut de
Filio dicitur Filius, et Verbum, et genitus; ita haec
dicentur de Patre: et quemadmodum Pater est et
Pater, et genitor, et ingenitus; sic haec de Filio dicenda
sunt. At, si ita est; non est alius Pater
quam Filius; nec Filius alius a Patre. Quare
non sunt duae personae, sed una persona; ideo namque
dicuntur personae duae, quia alii creduntur ab
invicem Pater et Filius: si tamen Deus erit Pater et
Filius. Nam semper Pater est alicujus Pater et Filius
alicujus Filius; nec unquam Pater suimet ipsius

est Pater, aut Filius suimet ipsius Filius est; sed
alius est pater, et alius cujus est pater, et similiter
alius est filius, et alius cujus est filius. Quare si in
Deo non est alius Pater, et alius cujus est Pater,
nec Filius alius est, et alius cujus est Filius;
falso dicitur Deus Pater aut Filius. Si enim in
Deo non est alius a Patre cujus Pater sit, non
potest esse Pater; et similiter si non est in eo alius
a Filio, cujus sit Filius, non valet esse Filius. Quapropter
non erit unde illae duae personae dicantur in
Deo; quae ideo dicuntur, quia Deus est Pater, et
Deus est Filius, et semper alius est Pater, alius est
Filius. Videtis ergo quomodo destruatur fides
nostra secundum sensum ejus, qui putat consequi
Patrem esse cum Filio incarnatum; si una, et non

plures sunt res in Deo personae plures. Si enim vera
est haec ejus consequentia, non solum hoc quod
de Patre et Filio, sed in omnibus tribus personis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.