PL 158, col. 276

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

unam et eamdem personam esse cum uno eodemque
homine nequit intelligi. Nam, si unus homo cum
singulis pluribus personis una persona est, necesse
est plures personas, quae aliae sunt a se invicem,
esse unam eamdemque personam: quod non est possibile.
Quapropter impossibile est, Deo incarnato
secundum unam quamlibet personam, illum secundum
aliam quoque personam incarnari.
CAPUT V [ al. IV].
Cur Filius magis quam Pater aut Spiritus sanctus,
incarnatus sit.
Cur autem Deus magis assumpserit hominem
in unitatem personae Filii, quam in unitatem alicujus
aliarum personarum, quamvis in hac epistola
nostrum hoc propositum non fuerit, tamen, quoniam

hujus rei mentio se obtulit, aliquam reddendam
rationem existimo. Nempe si Spiritus sanctus incarnatus
esset, sicut Filius est incarnatus, esset Spiritus
sanctus filius hominis. Essent igitur duo Filii
in Trinitate Dei, scilicet Filius Dei, et Filius hominis.
Unde quaedam nasceretur dubietatis confusio,
cum de Deo Filio loqueremur; uterque enim esset
Deus, et Filius; quamvis alter Dei, alter hominis:
fieret quoque quasi quaedam inaequalitas diversarum
personarum secundum hoc quod filii essent, quae
omnino aequales esse debent, cum alter filius
majoris parentis dignitate excelleret, alter minoris
parentis humilitate subesset. Quanto enim major est
natura Dei quam hominis, tanto dignius est esse
Filium Dei quam esse filium hominis. Si ergo

Spiritus sanctus natus esset ex Virgine, cum Filius
Dei haberet excellentiorem nativitatem solam, quae
ex Deo est; et Spiritus sanctus minorem tantum,
quae esset ex homine; alia persona esset major, et
alia minor secundum dignitatem nativitatis:
quod non convenit. Quod si Pater in unitatem suae
personae hominem assumpsisset, easdem faceret in
Deo pluralitas filiorum inconvenientias, et adhuc
aliam. Nam si esset filius Virginis, duae personae in
Trinitate nomen nepotis assumerent; quia et Pater
nepos esset parentum Virginis; et Filius ejus
Virginis esset nepos; cum ipse tamen nihil haberet
ex Virgine. Quoniam ergo quamlibet parvum
inconveniens in Deo est impossibile; non debuit
alia Dei persona incarnari quam Filius. Illo

enim incarnato, nullum sequitur inconveniens. Quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.