PL 158, col. 283

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

omnipotentia in omnipotentia, non est nisi omnipotentia
una. Et, ut unum de his, quae divinam non
habent naturam, in quo similiter est, ponam:
punctum in puncto non est nisi punctum: habet
enim punctum, velut medium punctum mundi, velut
punctum temporis, id est, praesens tempus ad
aeternitatem, nonnullam similitudinem non parum
ad ejusdem aeternitatis comtemplationem utilem:
unde latius alias disputandum est. Hic tantum
hoc sufficiat quia punctum simplex est, id est
sine partibus, et indivisibile est velut aeternitas:
et ideo punctum cum puncto sine intervallo, non est
nisi unum punctum; sicut aeternitas cum aeternitate
non est nisi una aeternitas. Ergo quoniam
Deus aeternitas est, non sunt plures dii; quia nec

Deus est extra Deum, nec Deus in Deo addit
numerum Deo. Semper igitur unus et idem et solus
est Deus. Cum itaque Deus de Deo nascitur;
quia quod nascitur non est extra id, de quo nascitur;
est proles in parente, et parens in prole, unus
scilicet Deus Pater et Filius: et cum Deus procedit
de Deo Patre et Filio, nec exit extra Deum;
manet Deus, id est Spiritus sanctus, in Deo de quo
procedit: et est unus Deus, Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus. Et quoniam ista nativitas, et ista
processio sine principio sunt; alioquin aeternitas
nata et aeternitas procedens, quod falsum est, habet
principium: nequaquam Deum incoepisse esse Patrem,
aut Filium, aut Spiritum sanctum cogitare
debemus aut possumus. Sicut autem substantia divina

aeternam et singularem servat unitatem; sic
horum relativorum, Patris scilicet et Filii; procedentis
et de quo procedit, natura inseparabilem
tenet pluralitatem. Nam quemadmodum necesse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.