PL 158, col. 287

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

sanctus, habent de Patre. Sed alio modo intelligitur
Filius esse de Patre, et aliter Spiritus sanctus:
Filius enim est de Patre suo, id est de Deo qui est
Pater ejus; Spiritus sanctus vero non est de Deo patre
suo, sed tantum de Deo qui est Pater. Ergo Filius
secundum quod est de Deo, dicitur Filius ejus; et
ille de quo est, Pater ejus: Spiritus sanctus autem
non secundum quod est de Deo est filius ejus
; nec ille de quo est pater ejus. Certum est etiam
quia Deus non est Pater aut Filius, aut Spiritus
alicujus nisi Dei; nec ulla res est Deus, nisi
idem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Et sicut
unus Deus est, sic unus tantum Pater, unus Filius,
unus Spiritus sanctus est. Unde fit ut non sit illa
Trinitate Pater nisi ejusdem Filii; nec Filius, nisi

ejusdem Patris; neque Spiritus sanctus alicujus spiritus,
nisi ejusdem Patris et Filii. Haec itaque sola
causa pluralitatis est in Deo; ut Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus dici non possint de invicem, sed alii
sint ab invicem; quia praedictis duobus modis
est Deus de Deo. Quod totum potest dici relatio:
nam, quoniam Filius existit de Deo nascendo, et
Spiritus sanctus, procedendo; ipsa diversitate nativitatis,
et processionis referuntur ad invicem, ut
diversi et alii ab invicem. Et quando substantia
habet esse de substantia, duae fiunt ibi relationes insociabiles;
si secundum illas nomina ponantur
substantiae: cum enim homo est, gignendo, de homine;
dicitur homo, de quo est homo, pater; et
homo, qui est de homine, filius. Impossibilile igitur

est patrem esse illum filium, cujus pater est; et
filium esse illum patrem, cujus filius est: quamvis
patrem esse filium, et filium esse patrem nihil prohibeat,
cum unus homo pater est, et filius; quoniam
ad alium est pater, et ad alium filius. Nempe
cum Isaac sit pater Jacob, et filius Abrahae; pater
est filius, et filius pater sine repugnantia; quoniam
ad alium pater dicitur quam ad suum patrem;
et filius ad alium quam ad suum filium; patrem
autem esse in eodem Isaac illum filium, cujus
pater est; aut filium esse illum patrem, cujus
est filius, non est possibile. Ita ergo in Deo,
cum Deus sit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus;
nec sit Pater, nisi ejusdem Filii; nec Filius, nisi
ejusdem Patris; nec Spiritus alicujus, nisi

ejusdem Patris et Filii: Pater non est Filius, aut
Spiritus sanctus; Filius non est Pater; nec Spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.