PL 158, col. 302
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
Ac si diceret: Sicut videtis hunc flatum per
quem vobis Spiritum sanctum, sicut sensibilibus
insensibilia significari queunt, significo de intimo
corporis mei et de persona mea procedere; ita scitote
Spiritum sanctum, quem vobis per hunc flatum
significo, de secreto deitatis meae et de mea persona
procedere. Unam enim personam Verbi et hominis,
et in ea duas naturas, divinam scilicet et humanam,
credimus et confitemur. Sed dicent forsitan: Flatus
utique ille non erat de substantia humana, et tamen
quasi suum illum emittebat. Quapropter docemur
per hujusmodi Spiritus sancti dationem,
quia cum dat Filius Spiritum sanctum dat et mittit
suum spiritum; sed non de suae divinitatis essentia.
Dicant igitur, si qui hoc opinantur, quia sicut flatus
non est humana natura, cum emittitur ab homine;
ita Spiritus sanctus non est divina substantia, cum
datur vel mittitur a Deo Filio: quod nullus confitetur
Christianus. Dicant etiam cum audimus: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritus oris ejus
omnis virtus eorum
[(Psal. XXXII, 6)]
, si ibi non negant
intelligendum per spiritum oris Domini, Spiritum
sanctum; non illum esse de essentia Domini, cujus
oris spiritus dicitur; quia spiritus qui ex ore solet
hominum procedere, non est de substantia illius de
cujus ore procedit. Quod si non audeat dicere, spiritum
scilicet Dei non esse de essentia Dei, et per
verba rerum sensibilium, id est per spiritum oris,
intelligunt Spiritum sanctum de secreto ejus essentiae
procedere, cujus oris spiritus dicitur: fateantur
etiam eumdem Spiritum sanctum de illius essentia
procedere, cujus labiorum spiritus dicitur. Legimus
enim in propheta de Christo quia spiritu labiorum
suorum interficiet impium [(Isai. XI, 4)]
. Aut ergo
ostendant diversitatem inter spiritum oris et spiritum
labiorum, quod fieri nequit; aut pariter
concedant Spiritum sanctum procedere de illo cujus
oris, et de illo cujus labiorum spiritus designatur. At
si dicunt nequaquam per spiritum labiorum ibi intelligi
Spiritum sanctum debere, sed verba praedicationis
ejus quae ex isto aereo spiritu humano in ore
formavit; quia verbis suis interficit impium,
cum docendo ab homine avertit impietatem: