PL 158, col. 304

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

CAPUT XI
Eadem processio arguitur ex verbis Christi: Ille de
meo accipiet
Item Filius dicit de Spiritu sancto: Non enim loquetur
a semetipso; sed quaecunque audiet, loquetur [(Joan. XVI, 13)]
.
Quid est, Non loquetur a semetipso
nisi ab alio habebit quod loquetur? Et quid est, ab
alio habebit quod loquetur, nisi: ab alio habebit
scientiam eorum quae loquetur? Unde postquam
dixit: Non loquetur a semetipso, addidit: Sed quaecunque
audiet, loquetur. Quid est audire Spiritui
sancto nisi quasi discere? Et quid est discere,
nisi scientiam accipere? Si ergo scientia ejus non est
aliud nisi essentia ejus, ab illo habet essentiam a
quo audit ea quae loquitur et quae docet; quoniam

idem est illi loqui quod docere. Non audit autem,
neque habet essentiam ab alio nisi aut a Patre, aut
a Filio. Verum si habet esse a Patre, secundum
supradictam rationem, habet etiam a Filio. Unde
et idem Filius dicit: Ille me clarificabit, quia de meo
accipiet et annuntiabit vobis [(ibid., 14)]
. Quippe
quid est aliud hoc dicere quam a me audiet, hoc est
a me sciet quod annuntiabit vobis? Cum dixit: Quaecunque
audiet, loquetur, non determinavit a quo
audiet. Cum vero ait: De meo accipiet, ne quis soli
Patri attribuat quod ab alio audit; aperte se esse, a
quo sicut a Patre, scientiam sive essentiam accipiat,
demonstrat. Sicut enim, cum dicitur: Non loquetur
a semetipso; sed quaecunque audiet, loquetur et
annuntiabit vobis, significatur ab eo esse et procedere,

a quo audit. Ita, cum profert Filius: De
meo accipiet et annuntiabit vobis, palam ostendit
eum de suo, hoc, de essentia sua essentiam habere
et procedere. Quod enim divina essentia non
est, sub Spiritu sancto est; nec ipse accipit aliquid
de hoc, quod sub se est. Quare cum Filius dicit: De meo accipiet,
non aliud ibi suum significat quam
suam essentiam.
CAPUT XII.
Urgentur ad idem verba alia Christi: Nemo novit
Filium nisi Pater, etc.
Illud forsitan, quod dixit Filius: De meo accipiet,
et annuntiabit vobis [(Joan. XVI, 14)]
, aliter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.